Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. Graius homo, infectos linquens profugus hymenaeos.
  2. Hunc ubi miscentem longe media agmina vidit,
  3. purpureum pennis et pactae coniugis ostro:
  4. impastus stabula alta leo ceu saepe peragrans,
  5. suadet enim vesana fames, si forte fugacem
  6. conspexit capream aut surgentem in cornua cervum,
  7. gaudet, hians immane, comasque arrexit et haeret
  8. visceribus super accumbens, lavit inproba taeter
  9. ora cruor,
  10. sic ruit in densos alacer Mezentius hostis.
  11. Sternitur infelix Acron et calcibus atram
  12. tundit humum expirans infractaque tela cruentat.
  13. Atque idem fugientem haud est dignatus Oroden
  14. sternere nec iacta caecum dare cuspide volnus:
  15. obvius adversoque occurrit seque viro vir
  16. contulit, haud furto melior, sed fortibus armis.
  17. Tum super abiectum posito pede nixus et hasta:
  18. Pars belli haud temnenda, viri, iacet altus Orodes.
  19. Conclamant socii laetum paeana secuti.
  20. Ille autem exspirans: Non me, quicumque es, inulto,