Sulpicia Elegiae

Tibullus

Sulpicia (attributed author). Carmina Omnia. Mahoney, Anne, editor.

  1. Scis iter ex animo sublatum triste puellae?
  2. natali Romae iam licet esse suo.
  3. Omnibus ille dies nobis natalis agatur,
  4. qui nec opinanti nunc tibi forte venit.
  1. Gratum est, securus multum quod iam tibi de me
  2. permittis, subito ne male inepta cadam.
  3. Sit tibi cura togae potior pressumque quasillo
  4. scortum quam Servi filia Sulpicia: