Sulpicia Elegiae

Tibullus

Sulpicia (attributed author). Carmina Omnia. Mahoney, Anne, editor.

  1. Invisus natalis adest, qui rure molesto
  2. et sine Cerintho tristis agendus erit.
  3. Dulcius urbe quid est? an villa sit apta puellae
  4. atque Arretino frigidus amnis agro?
  5. Iam nimium Messalla mei studiose, quiescas,
  6. non tempestivae, saeve propinque, viae!
  7. Hic animum sensusque meos abducta relinquo,
  8. arbitrio quamvis non sinis esse meo.