Elegiae
Tibullus
Tibullus. Aliorumque carminum libri tres. Postgate, J. P. (John Percival), editor. Oxford: Scriptorum classicorum bibliotheca Oxoniensis, 1915.
- nec canis anguinea redimitus terga caterua,
- cui tres sunt linguae tergeminumque caput,
- Scyllaque uirgineam canibus succincta figuram,
- nec te conceptam saeua leaena tulit,
- barbara nec Scythiae tellus horrendaue Syrtis,
- sed culta et duris non habitanda domus
- et longe ante alias omnes mitissima mater
- isque pater quo non alter amabilior.
- Haec deus in melius crudelia somnia uertat
- et iubeat tepidos inrita ferre Notos.
- Vos tenet, Etruscis manat quae fontibus unda,
- unda sub aestiuum non adeunda Canem,
- nunc autem sacris Baiarum proxima lymphis,
- cum se purpureo uere remittit humus.
- At mihi Persephone nigram denuntiat horam:
- immerito iuueni parce nocere, dea.
- Non ego temptauit nulli temeranda uirorum
- audax laudandae sacra docere deae,
- nec mea mortiferis infecit pocula sucis
- dextera nec cuiquam trita uenena dedit,