Elegiae
Tibullus
Tibullus. Aliorumque carminum libri tres. Postgate, J. P. (John Percival), editor. Oxford: Scriptorum classicorum bibliotheca Oxoniensis, 1915.
- Me quondam Admeti niueas pauisse iuuencas
- non est in uanum fabula ficta iocum;
- tunc ego nec cithara poteram gaudere sonora
- nec similes chordis reddere uoce sonos,
- sed perlucenti cantum meditabar auena
- ille ego Latonae filius atque Iouis.
- Nescis quid sit amor, iuuenis, si ferre recusas
- immitem dominam coniugiumque ferum.
- Ergo ne dubita blandas adhibere querellas:
- uincuntur molli pectora dura prece.
- Quod si uera canunt sacris oracula templis,
- haec illi nostro nomine dicta refer:
- hoc tibi conigium promittit Delius ipse;
- felix hoc, alium desine uelle uirum.’
- Dixit, et ignauus defluxit corpore somnus.
- A ego ne possim tanta uidere mala!
- Nec tibi crediderim uotis contraria uota
- nec tantum crimen pectore inesse tuo:
- nam te nec uasti genuerunt aequora ponti
- nec flammam uoluens ore Chimaera fero