Elegiae
Tibullus
Tibullus. Aliorumque carminum libri tres. Postgate, J. P. (John Percival), editor. Oxford: Scriptorum classicorum bibliotheca Oxoniensis, 1915.
- Lutea sed niueum inuoluat membrana libellum,
- pumex et canas tondeat ante comas,
- summaque praetexat tenuis fastigia chartae
- indicet ut nomen littera facta tuum,
- atque inter geminas pingantur cornua frontes:
- sic etenim comptum mittere oportet opus.
- Per uos, auctores huius mihi carminis, oro
- Castaliamque umbram Pieriosque lacus,
- ite domum cultumque illi donate libellum,
- sicut erit: nullus defluat inde color.
- Illa mihi referet, si nostri mutua cura est,
- an minor, an toto pectore deciderim.
- Sed primum meritam larga donate salute
- atque haec submisso dicite uerba sono:
- ‘Haec tibi uir quondam, nunc frater, casta Neaera,
- mittit et accipias munera parua rogat,
- teque suis iurat caram magis esse medullis,
- siue sibi coniunx siue futura soror;
- sed potius coniunx: huius spem nominis illi
- auferet extincto pallida Ditis aqua.’