Elegiae

Tibullus

Tibullus. Aliorumque carminum libri tres. Postgate, J. P. (John Percival), editor. Oxford: Scriptorum classicorum bibliotheca Oxoniensis, 1915.

  1. nec lacrimis oculos digna est foedare loquaces:
  2. lena nocet nobis, ipsa puella bona est.
  3. lena necat miserum Phryne furtimque tabellas
  4. occulto portans itque reditque sinu:
  5. saepe, ego cum dominae dulces a limine duro
  6. agnosco uoces, haec negat esse domi:
  7. saepe, ubi nox mihi promissa est, languere puellam
  8. nuntiat aut aliquas extimuisse minas.
  9. tunc morior curis, tunc mens mihi perdita fingit,
  10. quisue meam teneat, quot teneatue modis:
  11. tunc tibi, lena, precor diras: satis anxia uiuas,
  12. mouerit e uotis pars quotacumque deos.
  1. Martis Romani festae uenere kalendae
  2. — exoriens nostris hic fuit annus auis —
  3. et uaga nunc certa discurrunt undique pompa
  4. perque uias urbis munera perque domos.
  5. Dicite, Pierides, quonam donetur honore
  6. seu mea, seu fallor, cara Neaera tamen.
  7. Carmine formosae, pretio capiuntur auare:
  8. gaudeat, ut digna est, uersibus illa meis.