Elegiae
Tibullus
Tibullus. Aliorumque carminum libri tres. Postgate, J. P. (John Percival), editor. Oxford: Scriptorum classicorum bibliotheca Oxoniensis, 1915.
- at tu, nam diuum seruat tutela poetas,
- praemoneo, uati parce, puella, sacro,
- ut Messalinum celebrem, cum praemia belli
- ante suos currus oppida uicta feret,
- ipse gerens laurus: lauro deuinctus agresti
- miles io magna uoce triumphe canet.
- tunc Messalla meus pia det spectacula turbae
- et plaudat curru praetereunte pater.
- adnue: sic tibi sint intonsi, Phoebe, capilli,
- sic tua perpetuo sit tibi casta soror.
- Castra Macer sequitur: tenero quid fiet Amori?
- sit comes et collo fortiter arma gerat?
- et seu longa uirum terrae uia seu uaga ducent
- aequora, cum telis ad latus ire uolet?
- ure, puer, quaeso, tua qui ferus otia liquit,
- atque iterum erronem sub tua signa uoca.
- quod si militibus parces, erit hic quoque miles,
- ipse leuem galea qui sibi portet aquam.
- castra peto, ualeatque Venus ualeantque puellae:
- et mihi sunt uires et mihi laeta tuba est.