Elegiae
Tibullus
Tibullus. Aliorumque carminum libri tres. Postgate, J. P. (John Percival), editor. Oxford: Scriptorum classicorum bibliotheca Oxoniensis, 1915.
- quin tua tunc iuuenes spectent incendia laeti,
- nec quisquam flammae sedulus addat aquam.
- seu ueniet tibi mors, nec erit qui lugeat ullus
- nec qui det maestas munus in exsequias.
- at bona quae nec auara fuit, centum licet annos
- uixerit, ardentem flebitur ante rogum:
- atque aliquis senior ueteres ueneratus amores
- annua constructo serta dabit tumulo
- et bene discedens dicet ‘placideque quiescas,
- terraque securae sit super ossa leuis.’
- uera quidem moneo, sed prosunt quid mihi uera?
- illius est nobis lege colendus amor.
- quin etiam sedes iubeat si uendere auitas,
- ite sub imperium sub titulumque, Lares.
- quidquid habet Circe, quidquid Medea ueneni,
- quidquid et herbarum Thessala terra gerit,
- et quod, ubi indomitis gregibus Venus adflat amores,
- hippomanes cupidae stillat ab inguine equae,
- si modo me placido uideat Nemesis mea uultu,
- mille alias herbas misceat illa, bibam.