Elegiae
Tibullus
Tibullus. Aliorumque carminum libri tres. Postgate, J. P. (John Percival), editor. Oxford: Scriptorum classicorum bibliotheca Oxoniensis, 1915.
- at mihi per caedem et facinus sunt dona paranda,
- ne iaceam clausam flebilis ante domum:
- aut rapiam suspensa sacris insignia fanis:
- sed Venus ante alios est uiolanda mihi.
- illa malum facinus suadet dominamque rapacem
- dat mihi: sacrilegas sentiat illa manus.
- o pereat quicumque legit uiridesque smaragdos
- et niueam Tyrio murice tingit ouem.
- addit auaritiae causas et Coa puellis
- uestis et e Rubro lucida concha mari.
- haec fecere malas: hinc clauim ianua sensit
- et coepit custos liminis esse canis.
- sed pretium si grande feras, custodia uicta est
- nec prohibent claues et canis ipse tacet.
- heu quicumque dedit fomlam caelestis auarae,
- quale bonum multis attulit ille malis!
- hinc fletus rixaeque sonant, haec denique causa
- fecit ut infamis nunc deus erret Amor.
- at tibi, quae pretio uictos excludis amantes,
- eripiant partas uentus et ignis opes: