Elegiae
Tibullus
Tibullus. Aliorumque carminum libri tres. Postgate, J. P. (John Percival), editor. Oxford: Scriptorum classicorum bibliotheca Oxoniensis, 1915.
- Tunc me discedens devotum femina dixit
- Et pudet et narrat scire nefanda meam.
- Non facit hoc verbis, facie tenerisque lacertis
- Devovet et flavis nostra puella comis.
- Talis ad Haemonium Nereis Pelea quondam
- Vecta est frenato caerula pisce Thetis.
- Haec nocuere mihi, quod adest huic dives amator;
- Venit in exitium callida lena meum.
- Sanguineas edat illa dapes atque ore cruento
- Tristia cum multo pocula felle bibat;
- Hanc volitent animae circum sua fata querentes
- Semper et e tectis strix violenta canat;
- Ipsa fame stimulante furens herbasque sepulcris
- Quaerat et a saevis ossa relicta lupis,
- Currat et inguinibus nudis ululetque per urbes,
- Post agat e triviis aspera turba canum.
- Eveniet: dat signa deus; sunt numina amanti,
- Saevit et iniusta lege relicta Venus.
- At tu quam primum sagae praecepta rapacis
- Desere, nam donis vincitur omnis amor.