Elegiae
Tibullus
Tibullus. Aliorumque carminum libri tres. Postgate, J. P. (John Percival), editor. Oxford: Scriptorum classicorum bibliotheca Oxoniensis, 1915.
- Rura colam, frugumque aderit mea Delia custos,
- Area dum messes sole calente teret,
- Aut mihi servabit plenis in lintribus uvas
- Pressaque veloci candida musta pede;
- Consuescet numerare pecus, consuescet amantis
- Garrulus in dominae ludere verna sinu.
- Illa deo sciet agricolae pro vitibus uvam,
- Pro segete spicas, pro grege ferre dapem.
- Illa regat cunctos, illi sint omnia curae,
- At iuvet in tota me nihil esse domo.
- Huc veniet Messalla meus, cui dulcia poma
- Delia selectis detrahat arboribus;
- Et tantum venerata virum hunc sedula curet,
- Huic paret atque epulas ipsa ministra gerat.
- Haec mihi fingebam, quae nunc Eurusque Notusque
- Iactat odoratos vota per Armenios.
- Saepe ego temptavi curas depellere vino,
- At dolor in lacrimas verterat omne merum.
- Saepe aliam tenui, sed iam cum gaudia adirem,
- Admonuit dominae deseruitque Venus.