Datames

Nepos, Cornelius

Cornelius Nepos. Cornelii Nepotis Vitae. Fleckeisen, Alfred; Halm, Karl, editors. Leipzig: Teubner, 1886.

at insidiatores, postquam in eum quem insederant locum agmen pervenit, decepti ordine atque vestitu impetum in eum faciunt, qui suppositus erat. praedixerat autem iis Datames, cum quibus iter faciebat, ut parati essent facere, quod ipsum vidissent. ipse, ut concurrentes insidiatores animum advertit, tela in eos coniecit. hoc idem cum universi fecissent, priusquam pervenirent ad eum quem aggredi volebant, confixi conciderunt.

Hic tamen tam callidus vir extremo tempore captus est Mithridatis, Ariobarzanis filii, dolo. namque is pollicitus est regi se eum interfecturum, si rex permitteret, ut quodcumque vellet liceret impune facere, fidemque de ea re more Persarum dextra dedisset. hanc ut accepit a rege missam, copias parat et absens amicitiam cum Datame facit, regis provincias vexat, castella expugnat, magnas praedas capit, quarum partim suis dispertit, partim ad Datamen mittit; pari modo complura castella ei tradit. haec diu faciendo persuasit homini se infinitum adversus regem suscepisse bellum, cum nihilo magis, ne quam suspicionem illi praeberet insidiarum, neque colloquium eius petivit neque in conspectum venire studuit. sic absens amicitiam gerebat, ut non beneficiis mutuis, sed communi odio, quod erga regem susceperant, contineri viderentur.