Datames

Nepos, Cornelius

Cornelius Nepos. Cornelii Nepotis Vitae. Fleckeisen, Alfred; Halm, Karl, editors. Leipzig: Teubner, 1886.

callideque cogitanti saepe accidebat, Autophrodates, cum bellum duci maiore regis calamitate quam adversariorum videret, pacem amicitiamque pristiam memorans eum hortatus est, ut cum rege in gratiam rediret. quam ille etsi fidam non fore putabat, tamen condicionem accepit seque ad Artaxerxem legatos missurum dixit. sic bellum, quod rex adversus Datamen susceperat, sedatum est. Autophrodates in Phrygiam se recepit.

At rex, quod implacabile odium in Datamen susceperat, postquam bello eum opprimi non posse animadvertit, insidiis interficere studuit: quas ille plerasque evitavit. sicut, cum ei nuntiatum esset quosdam sibi insidiari, qui in amicorum erant numero (de quibus, quod inimici detulerant, neque credendum neque neglegendum putavit), experiri voluit, verum falsumne sibi esset relatum. itaque eo profectus est, in quo itinere futuras insidias dixerant. sed elegit corpore ac statura simillimum sui eique vestitum suum dedit atque eo loco ire, quo ipse consuerat, iussit; ipse autem ornatu vestituque militari inter corporis custodes iter facere coepit.