De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  2. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  3. argentoque foras aliud vitroque meare;
  4. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  5. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  6. scilicet id fieri cogit natura viarum
  7. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  8. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  9. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  10. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  11. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  12. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  13. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  14. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  15. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  16. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  17. in medio locus, extemplo primordia ferri
  18. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  19. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  20. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  21. indupedita suis arte conexa cohaeret
  22. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  23. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  24. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  25. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  26. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  27. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  28. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  29. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  30. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  31. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  32. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  33. huc accedit item, quare queat id magis esse,