De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  2. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  3. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  4. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  5. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  6. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  7. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  8. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  9. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  10. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  11. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  12. dissimili inter se natura praedita debent
  13. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  14. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  15. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  16. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  17. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  18. scilicet id fieri cogit natura viarum
  19. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  20. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  21. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  22. argentoque foras aliud vitroque meare;
  23. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  24. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  25. scilicet id fieri cogit natura viarum
  26. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  27. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  28. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  29. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  30. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  31. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  32. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  33. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  34. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  35. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  36. in medio locus, extemplo primordia ferri
  37. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  38. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  39. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  40. indupedita suis arte conexa cohaeret
  41. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  42. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  43. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  44. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  45. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  46. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  47. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  48. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  49. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  50. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  51. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  52. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  53. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  54. quod, simul a fronte est anelli rarior
  55. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  56. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  57. a tergo quasi provehat atque propellat.
  58. semper enim circum positus res verberat ;
  59. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  60. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  61. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  62. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  63. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  64. denique res omnes debent in corpore habere
  65. , quandoquidem raro sunt corpore et
  66. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  67. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  68. sollicito motu semper iactatur eoque
  69. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  70. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  71. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  72. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  73. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  74. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  75. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  76. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  77. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  78. aere interposito discordia tanta creatur
  79. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris