De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et multis aliis praebet regionibus aequor
  2. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  3. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  4. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  5. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  6. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  7. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  8. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  9. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  10. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  11. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  12. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  13. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  14. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  15. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  16. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  17. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  18. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  19. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  20. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  21. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  22. ordine demisso levibus iactarier auris,
  23. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  24. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  25. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  26. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  27. ipsius rei rationem reddere possis,
  28. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  29. quo magis attentas auris animumque reposco.
  30. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  31. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  32. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  33. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  34. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  35. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  36. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  37. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  38. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  39. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  40. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  41. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  42. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  43. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  44. cernere odorari licet et sentire sonare.
  45. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  46. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  47. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  48. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  49. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  50. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  51. principio fit ut in speluncis saxa superna
  52. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  53. manat item nobis e toto corpore sudor,
  54. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  55. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  56. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  57. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  58. sentimus, sentimus item transire per aurum
  59. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  60. denique per dissaepta domorum saxea voces
  61. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  62. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  63. denique qua circum caeli lorica ,
  64. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  65. et tempestate in terra caeloque coorta
  66. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  67. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  68. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  69. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  70. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  71. principio terram sol excoquit et facit are,
  72. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  73. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  74. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  75. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  76. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  77. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  78. at coria et carnem mollit durata calore.
  79. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,