De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  2. at coria et carnem mollit durata calore.
  3. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  4. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  5. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  6. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  7. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  8. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  9. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  10. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  11. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  12. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  13. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  14. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  15. dissimili inter se natura praedita debent
  16. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  17. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  18. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  19. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  20. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  21. scilicet id fieri cogit natura viarum
  22. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  23. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  24. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  25. argentoque foras aliud vitroque meare;
  26. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  27. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  28. scilicet id fieri cogit natura viarum
  29. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  30. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  31. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  32. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  33. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  34. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  35. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  36. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  37. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  38. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  39. in medio locus, extemplo primordia ferri
  40. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  41. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  42. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  43. indupedita suis arte conexa cohaeret
  44. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  45. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  46. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  47. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  48. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  49. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  50. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  51. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  52. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  53. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  54. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  55. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  56. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  57. quod, simul a fronte est anelli rarior
  58. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  59. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  60. a tergo quasi provehat atque propellat.
  61. semper enim circum positus res verberat ;
  62. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  63. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  64. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  65. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  66. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  67. denique res omnes debent in corpore habere
  68. , quandoquidem raro sunt corpore et
  69. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  70. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  71. sollicito motu semper iactatur eoque
  72. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  73. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  74. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  75. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  76. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  77. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  78. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  79. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  80. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  81. aere interposito discordia tanta creatur
  82. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  83. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  84. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  85. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  86. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  87. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  88. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  89. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  90. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  91. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  92. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  93. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  94. lignea materies in quo genere esse videtur.
  95. interutrasque igitur ferri natura locata
  96. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  97. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  98. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  99. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  100. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  101. saxa vides primum sola colescere calce.
  102. glutine materies taurino iungitur una,
  103. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  104. quam laxare queant compages taurea vincla.
  105. vitigeni latices aquai fontibus audent
  106. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  107. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  108. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  109. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  110. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  111. denique res auro non aurum copulat una,
  112. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  113. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  114. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  115. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  116. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  117. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  118. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  119. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  120. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  121. inter se quaedam possint coplata teneri;
  122. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  123. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  124. mortiferam possit cladem conflare coorta
  125. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  126. expediam, primum multarum semina rerum
  127. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  128. et contra quae sint morbo mortique necessest
  129. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  130. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  131. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  132. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  133. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  134. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  135. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  136. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  137. temptari procul a patria qui cumque domoque
  138. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  139. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  140. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  141. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  142. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  143. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  144. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  145. tum color et facies hominum distare videntur
  146. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  147. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  148. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  149. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  150. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  151. partibus ac membris; varius concinnat id .
  152. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  153. commovet atque inimicus serpere coepit,
  154. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  155. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  156. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  157. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  158. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  159. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  160. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  161. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  162. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  163. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  164. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  165. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  166. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  167. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  168. an caelum nobis ultro natura corumptum
  169. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  170. quod nos adventu possit temptare recenti.
  171. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  172. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  173. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  174. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  175. permensus multum camposque natantis,
  176. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  177. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  178. principio caput incensum fervore gerebant
  179. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  180. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  181. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  182. atque animi interpres manabat lingua cruore
  183. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  184. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  185. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  186. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  187. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  188. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  189. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  190. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  191. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  192. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  193. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  194. corripere adsidue nervos et membra coactans
  195. dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
  196. nec nimio cuiquam posses ardore tueri
  197. corporis in summo summam fervescere partem,
  198. sed potius tepidum manibus proponere tactum
  199. et simul ulceribus quasi inustis omne rubere
  200. corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
  201. intima pars hominum vero flagrabat ad ossa,
  202. flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.
  203. nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris
  204. vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper.
  205. in fluvios partim gelidos ardentia morbo
  206. membra dabant nudum iacientes corpus in undas.
  207. multi praecipites nymphis putealibus alte
  208. inciderunt ipso venientes ore patente:
  209. insedabiliter sitis arida corpora mersans
  210. aequabat multum parvis umoribus imbrem.
  211. nec requies erat ulla mali: defessa iacebant
  212. corpora. mussabat tacito medicina timore,
  213. quippe patentia cum totiens ardentia morbis
  214. lumina versarent oculorum expertia somno.
  215. multaque praeterea mortis tum signa dabantur:
  216. perturbata animi mens in maerore metuque,
  217. triste supercilium, furiosus voltus et acer,
  218. sollicitae porro plenaeque sonoribus aures,
  219. creber spiritus aut ingens raroque coortus,
  220. sudorisque madens per collum splendidus umor,
  221. tenvia sputa minuta, croci contacta colore
  222. salsaque per fauces rauca vix edita tussi.
  223. in manibus vero nervi trahere et tremere artus
  224. a pedibusque minutatim succedere frigus
  225. non dubitabat. item ad supremum denique tempus
  226. conpressae nares, nasi primoris acumen
  227. tenve, cavati oculi, cava tempora, frigida pellis
  228. duraque in ore, iacens rictu, frons tenta manebat.
  229. nec nimio rigida post artus morte iacebant.
  230. octavoque fere candenti lumine solis
  231. aut etiam nona reddebant lampade vitam.
  232. quorum siquis, ut est, vitarat funera leti,
  233. ulceribus taetris et nigra proluvie alvi
  234. posterius tamen hunc tabes letumque manebat,
  235. aut etiam multus capitis cum saepe dolore
  236. corruptus sanguis expletis naribus ibat.
  237. huc hominis totae vires corpusque fluebat.
  238. profluvium porro qui taetri sanguinis acre
  239. exierat, tamen in nervos huic morbus et artus
  240. ibat et in partis genitalis corporis ipsas.
  241. et graviter partim metuentes limina leti
  242. vivebant ferro privati parte virili,
  243. et manibus sine non nulli pedibusque manebant
  244. in vita tamen et perdebant lumina partim.
  245. usque adeo mortis metus iis incesserat acer.
  246. atque etiam quosdam cepere oblivia rerum
  247. cunctarum, neque se possent cognoscere ut ipsi.
  248. multaque humi cum inhumata iacerent corpora supra
  249. corporibus, tamen alituum genus atque ferarum
  250. aut procul absiliebat, ut acrem exiret odorem,
  251. aut, ubi gustarat, languebat morte propinqua.
  252. nec tamen omnino temere illis solibus ulla
  253. comparebat avis, nec tristia saecla ferarum
  254. exibant silvis. languebant pleraque morbo
  255. et moriebantur. cum primis fida canum vis
  256. strata viis animam ponebat in omnibus aegre;
  257. extorquebat enim vitam vis morbida membris.
  258. incomitata rapi certabant funera vasta
  259. nec ratio remedii communis certa dabatur;
  260. nam quod ali dederat vitalis auras
  261. volvere in ore licere et caeli templa tueri,
  262. hoc aliis erat exitio letumque parabat.
  263. Illud in his rebus miserandum magnopere unum