De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. aerumnabile erat, quod ubi se quisque videbat
  2. implicitum morbo, morti damnatus ut esset,
  3. deficiens animo maesto cum corde iacebat,
  4. funera respectans animam amittebat ibidem.
  5. quippe etenim nullo cessabant tempore apisci
  6. ex aliis alios avidi contagia morbi,
  7. lanigeras tam quam pecudes et bucera saecla,
  8. idque vel in primis cumulabat funere funus
  9. nam qui cumque suos fugitabant visere ad aegros,
  10. vitai nimium cupidos mortisque timentis
  11. poenibat paulo post turpi morte malaque,
  12. desertos, opis expertis, incuria mactans.
  13. qui fuerant autem praesto, contagibus ibant
  14. atque labore, pudor quem tum cogebat obire
  15. blandaque lassorum vox mixta voce querellae.
  16. optimus hoc leti genus ergo quisque subibat.
  17. Praeterea iam pastor et armentarius omnis
  18. et robustus item curvi moderator aratri
  19. languebat, penitusque casa contrusa iacebant
  20. corpora paupertate et morbo dedita morti.
  21. exanimis pueris super exanimata parentum
  22. corpora non numquam posses retroque videre
  23. matribus et patribus natos super edere vitam.
  24. nec minimam partem ex agris maeror is in urbem
  25. confluxit, languens quem contulit agricolarum
  26. copia conveniens ex omni morbida parte.
  27. omnia conplebant loca tectaque quo magis aestu,
  28. confertos ita acervatim mors accumulabat.
  29. multa siti prostrata viam per proque voluta
  30. corpora silanos ad aquarum strata iacebant
  31. interclusa anima nimia ab dulcedine aquarum,
  32. multaque per populi passim loca prompta viasque
  33. languida semanimo cum corpore membra videres
  34. horrida paedore et pannis cooperta perire,
  35. corporis inluvie, pelli super ossibus una,
  36. ulceribus taetris prope iam sordeque sepulta.
  37. omnia denique sancta deum delubra replerat
  38. corporibus mors exanimis onerataque passim
  39. cuncta cadaveribus caelestum templa manebant,
  40. hospitibus loca quae complerant aedituentes.
  41. nec iam religio divom nec numina magni
  42. pendebantur enim: praesens dolor exsuperabat.
  43. nec mos ille sepulturae remanebat in urbe,
  44. quo prius hic populus semper consuerat humari;
  45. perturbatus enim totus trepidabat et unus
  46. quisque suum pro re cognatum maestus humabat.
  47. multaque res subita et paupertas horrida suasit;
  48. namque suos consanguineos aliena rogorum
  49. insuper extructa ingenti clamore locabant
  50. subdebantque faces, multo cum sanguine saepe
  51. rixantes, potius quam corpora desererentur,
  52. inque aliis alium populum sepelire suorum
  53. certantes; lacrimis lassi luctuque redibant;
  54. inde bonam partem in lectum maerore dabantur;
  55. nec poterat quisquam reperiri, quem neque morbus
  56. nec mors nec luctus temptaret tempore tali.