De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. denique per dissaepta domorum saxea voces
  2. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  3. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  4. denique qua circum caeli lorica ,
  5. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  6. et tempestate in terra caeloque coorta
  7. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  8. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  9. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  10. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  11. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  12. principio terram sol excoquit et facit are,
  13. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  14. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  15. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  16. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  17. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  18. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  19. at coria et carnem mollit durata calore.
  20. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  21. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  22. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  23. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  24. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  25. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  26. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  27. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  28. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  29. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  30. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  31. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  32. dissimili inter se natura praedita debent
  33. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  34. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  35. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  36. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  37. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  38. scilicet id fieri cogit natura viarum
  39. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  40. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  41. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  42. argentoque foras aliud vitroque meare;
  43. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  44. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  45. scilicet id fieri cogit natura viarum
  46. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  47. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  48. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  49. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  50. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  51. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  52. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  53. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  54. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  55. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  56. in medio locus, extemplo primordia ferri
  57. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  58. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  59. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  60. indupedita suis arte conexa cohaeret
  61. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  62. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  63. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  64. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  65. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  66. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  67. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  68. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  69. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  70. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  71. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  72. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  73. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  74. quod, simul a fronte est anelli rarior
  75. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  76. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  77. a tergo quasi provehat atque propellat.
  78. semper enim circum positus res verberat ;
  79. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  80. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  81. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  82. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  83. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  84. denique res omnes debent in corpore habere
  85. , quandoquidem raro sunt corpore et
  86. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  87. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  88. sollicito motu semper iactatur eoque
  89. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  90. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  91. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  92. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  93. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  94. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  95. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  96. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  97. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  98. aere interposito discordia tanta creatur
  99. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  100. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  101. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  102. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  103. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  104. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  105. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  106. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  107. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  108. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  109. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  110. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  111. lignea materies in quo genere esse videtur.
  112. interutrasque igitur ferri natura locata
  113. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  114. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  115. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  116. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  117. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  118. saxa vides primum sola colescere calce.
  119. glutine materies taurino iungitur una,
  120. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  121. quam laxare queant compages taurea vincla.
  122. vitigeni latices aquai fontibus audent
  123. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  124. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  125. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  126. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  127. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  128. denique res auro non aurum copulat una,
  129. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  130. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  131. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  132. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  133. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  134. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  135. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  136. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  137. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  138. inter se quaedam possint coplata teneri;
  139. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  140. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  141. mortiferam possit cladem conflare coorta
  142. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  143. expediam, primum multarum semina rerum
  144. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  145. et contra quae sint morbo mortique necessest
  146. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  147. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  148. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  149. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  150. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  151. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  152. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  153. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  154. temptari procul a patria qui cumque domoque