De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  2. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  3. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  4. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  5. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  6. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  7. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  8. tum color et facies hominum distare videntur
  9. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  10. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  11. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  12. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  13. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  14. partibus ac membris; varius concinnat id .
  15. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  16. commovet atque inimicus serpere coepit,
  17. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  18. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  19. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  20. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  21. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  22. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  23. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  24. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  25. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  26. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  27. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  28. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  29. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  30. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  31. an caelum nobis ultro natura corumptum
  32. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  33. quod nos adventu possit temptare recenti.
  34. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  35. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  36. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  37. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  38. permensus multum camposque natantis,
  39. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  40. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  41. principio caput incensum fervore gerebant
  42. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  43. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  44. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  45. atque animi interpres manabat lingua cruore
  46. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  47. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  48. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  49. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  50. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  51. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  52. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  53. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  54. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  55. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  56. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  57. corripere adsidue nervos et membra coactans
  58. dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
  59. nec nimio cuiquam posses ardore tueri
  60. corporis in summo summam fervescere partem,
  61. sed potius tepidum manibus proponere tactum
  62. et simul ulceribus quasi inustis omne rubere
  63. corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
  64. intima pars hominum vero flagrabat ad ossa,
  65. flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.
  66. nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris
  67. vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper.
  68. in fluvios partim gelidos ardentia morbo
  69. membra dabant nudum iacientes corpus in undas.
  70. multi praecipites nymphis putealibus alte
  71. inciderunt ipso venientes ore patente:
  72. insedabiliter sitis arida corpora mersans
  73. aequabat multum parvis umoribus imbrem.
  74. nec requies erat ulla mali: defessa iacebant
  75. corpora. mussabat tacito medicina timore,
  76. quippe patentia cum totiens ardentia morbis
  77. lumina versarent oculorum expertia somno.
  78. multaque praeterea mortis tum signa dabantur:
  79. perturbata animi mens in maerore metuque,
  80. triste supercilium, furiosus voltus et acer,
  81. sollicitae porro plenaeque sonoribus aures,
  82. creber spiritus aut ingens raroque coortus,
  83. sudorisque madens per collum splendidus umor,
  84. tenvia sputa minuta, croci contacta colore
  85. salsaque per fauces rauca vix edita tussi.
  86. in manibus vero nervi trahere et tremere artus
  87. a pedibusque minutatim succedere frigus
  88. non dubitabat. item ad supremum denique tempus
  89. conpressae nares, nasi primoris acumen
  90. tenve, cavati oculi, cava tempora, frigida pellis
  91. duraque in ore, iacens rictu, frons tenta manebat.
  92. nec nimio rigida post artus morte iacebant.
  93. octavoque fere candenti lumine solis
  94. aut etiam nona reddebant lampade vitam.
  95. quorum siquis, ut est, vitarat funera leti,
  96. ulceribus taetris et nigra proluvie alvi
  97. posterius tamen hunc tabes letumque manebat,
  98. aut etiam multus capitis cum saepe dolore
  99. corruptus sanguis expletis naribus ibat.
  100. huc hominis totae vires corpusque fluebat.
  101. profluvium porro qui taetri sanguinis acre
  102. exierat, tamen in nervos huic morbus et artus
  103. ibat et in partis genitalis corporis ipsas.
  104. et graviter partim metuentes limina leti
  105. vivebant ferro privati parte virili,
  106. et manibus sine non nulli pedibusque manebant
  107. in vita tamen et perdebant lumina partim.
  108. usque adeo mortis metus iis incesserat acer.
  109. atque etiam quosdam cepere oblivia rerum
  110. cunctarum, neque se possent cognoscere ut ipsi.
  111. multaque humi cum inhumata iacerent corpora supra
  112. corporibus, tamen alituum genus atque ferarum
  113. aut procul absiliebat, ut acrem exiret odorem,
  114. aut, ubi gustarat, languebat morte propinqua.
  115. nec tamen omnino temere illis solibus ulla
  116. comparebat avis, nec tristia saecla ferarum
  117. exibant silvis. languebant pleraque morbo
  118. et moriebantur. cum primis fida canum vis
  119. strata viis animam ponebat in omnibus aegre;
  120. extorquebat enim vitam vis morbida membris.
  121. incomitata rapi certabant funera vasta
  122. nec ratio remedii communis certa dabatur;
  123. nam quod ali dederat vitalis auras
  124. volvere in ore licere et caeli templa tueri,
  125. hoc aliis erat exitio letumque parabat.
  126. Illud in his rebus miserandum magnopere unum
  127. aerumnabile erat, quod ubi se quisque videbat
  128. implicitum morbo, morti damnatus ut esset,
  129. deficiens animo maesto cum corde iacebat,
  130. funera respectans animam amittebat ibidem.
  131. quippe etenim nullo cessabant tempore apisci
  132. ex aliis alios avidi contagia morbi,
  133. lanigeras tam quam pecudes et bucera saecla,
  134. idque vel in primis cumulabat funere funus
  135. nam qui cumque suos fugitabant visere ad aegros,
  136. vitai nimium cupidos mortisque timentis
  137. poenibat paulo post turpi morte malaque,
  138. desertos, opis expertis, incuria mactans.
  139. qui fuerant autem praesto, contagibus ibant
  140. atque labore, pudor quem tum cogebat obire
  141. blandaque lassorum vox mixta voce querellae.
  142. optimus hoc leti genus ergo quisque subibat.
  143. Praeterea iam pastor et armentarius omnis
  144. et robustus item curvi moderator aratri
  145. languebat, penitusque casa contrusa iacebant
  146. corpora paupertate et morbo dedita morti.
  147. exanimis pueris super exanimata parentum
  148. corpora non numquam posses retroque videre
  149. matribus et patribus natos super edere vitam.
  150. nec minimam partem ex agris maeror is in urbem
  151. confluxit, languens quem contulit agricolarum
  152. copia conveniens ex omni morbida parte.
  153. omnia conplebant loca tectaque quo magis aestu,
  154. confertos ita acervatim mors accumulabat.