De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
  2. quorum operum causas nulla ratione videre
  3. possunt ac fieri divino numine rentur.
  4. Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
  5. propterea quia concurrunt sublime volantes
  6. aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
  7. nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
  8. verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
  9. tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
  10. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  11. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  12. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  13. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  14. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  15. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  16. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  17. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  18. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  19. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  20. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  21. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  22. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  23. verberibus venti versant planguntque per auras.
  24. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  25. frontibus adversis possint quam de latere ire
  26. diverso motu radentes corpora tractim,
  27. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  28. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  29. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  30. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  31. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  32. cum subito validi venti conlecta procella
  33. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  34. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  35. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  36. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  37. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  38. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  39. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  40. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  41. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  42. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  43. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  44. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  45. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  46. perscindat nubem perfringens impete recto;
  47. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  48. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  49. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  50. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  51. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  52. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  53. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  54. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  55. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  56. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  57. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  58. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  59. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  60. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  61. turbine ventorum comburens impete magno;
  62. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  63. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  64. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  65. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  66. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  67. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  68. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  69. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  70. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  71. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  72. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  73. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  74. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  75. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  76. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  77. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  78. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  79. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  80. e simili causa, concursu natus eodem.
  81. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  82. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  83. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  84. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  85. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  86. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  87. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  88. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  89. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  90. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  91. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  92. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  93. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  94. extructis aliis alias super impete miro.
  95. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  96. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  97. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  98. nubila portabunt venti transversa per auras,
  99. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  100. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  101. in statione locata sepultis undique ventis;
  102. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  103. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  104. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  105. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  106. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  107. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  108. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  109. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  110. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  111. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  112. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  113. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  114. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  115. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  116. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  117. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  118. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  119. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  120. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  121. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  122. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  123. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  124. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  125. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  126. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  127. Quod superest, quali natura praedita constent
  128. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  129. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  130. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  131. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  132. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  133. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  134. constituit natura minutis mobilibusque
  135. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  136. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  137. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  138. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  139. curat item vasis integris vina repente
  140. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  141. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  142. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  143. mobiliter soluens differt primordia vini.
  144. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  145. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  146. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  147. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  148. fiant ut possint ictu discludere turris,
  149. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  150. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  151. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  152. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  153. expediam neque te in promissis plura morabor.
  154. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  155. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  156. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  157. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  158. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  159. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  160. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  161. adeo tetra nimborum nocte coorta
  162. inpendent atrae formidinis ora superne,
  163. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  164. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  165. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  166. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  167. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  168. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  169. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  170. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  171. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  172. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  173. multa forent multis exempto nubila sole;
  174. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  175. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  176. si non extructis foret alte nubibus aether.
  177. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  178. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  179. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  180. semina habere cavas nubes et multa necessest
  181. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  182. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  183. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  184. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  185. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  186. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  187. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  188. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  189. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  190. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  191. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  192. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  193. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  194. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  195. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  196. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  197. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  198. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  199. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  200. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  201. tantus discidio nubis ventique procella
  202. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  203. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  204. incidit in validam maturo culmine nubem;
  205. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  206. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  207. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  208. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  209. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  210. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  211. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  212. atque alia ex ipso conradens portat
  213. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  214. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  215. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  216. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  217. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  218. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  219. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  220. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  221. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  222. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  223. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  224. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  225. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  226. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  227. nec temere omnino plane vis frigida venti
  228. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  229. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  230. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  231. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  232. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  233. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  234. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  235. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  236. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  237. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  238. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  239. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  240. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  241. non igitur multis offensibus in remorando
  242. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  243. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  244. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  245. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  246. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  247. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  248. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  249. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  250. et validas auget viris et roborat ictum;
  251. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  252. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  253. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  254. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  255. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  256. incolumisque venit per res atque integra transit
  257. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  258. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  259. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  260. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  261. conferve facit, e parvis quia facta minute
  262. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  263. quae facile insinuantur et insinuata repente
  264. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  265. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  266. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  267. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  268. frigore enim desunt ignes ventique calore
  269. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  270. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  271. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  272. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  273. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  274. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  275. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  276. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  277. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  278. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  279. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  280. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  281. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  282. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  283. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  284. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  285. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  286. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  287. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  288. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  289. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  290. indicia occultae divum perquirere mentis,
  291. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  292. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  293. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  294. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  295. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  296. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  297. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  298. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  299. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  300. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  301. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  302. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  303. turbine caelesti subito correptus et igni?
  304. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  305. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  306. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  307. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  308. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  309. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  310. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  311. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  312. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  313. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  314. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  315. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  316. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  317. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  318. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  319. et simul in multas partis qui credere possis
  320. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  321. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  322. at saepest numero factum fierique necessest,
  323. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  324. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  325. postremo cur sancta deum delubra suasque
  326. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  327. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  328. demit imaginibus violento volnere honorem?
  329. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  330. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  331. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  332. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  333. in mare qua missi veniant ratione superne.
  334. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  335. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  336. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  337. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  338. navigia in summum veniant vexata periclum.
  339. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  340. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  341. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  342. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  343. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  344. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  345. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  346. versabundus enim turbo descendit et illam
  347. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  348. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  349. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  350. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  351. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  352. vertex conradens ex semina nubis
  353. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  354. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  355. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  356. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  357. officere in terris, apparet crebrius idem
  358. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  359. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  360. hoc super in caeli spatio coiere repente
  361. asperiora, modis quae possint indupedita
  362. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  363. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  364. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  365. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  366. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  367. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  368. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  369. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  370. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  371. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  372. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  373. hic demum fit uti turba maiore coorta
  374. et condensa queant apparere et simul ipso
  375. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  376. nam loca declarat sursum ventosa patere
  377. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  378. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  379. corpora naturam declarant litore vestis
  380. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  381. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  382. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  383. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  384. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  385. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  386. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  387. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  388. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  389. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  390. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  391. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  392. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  393. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  394. esse infinitam docui, quantaque volarent
  395. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  396. immemorabile per spatium transire solerent.
  397. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  398. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  399. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  400. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  401. et quasi per magni circum spiracula mundi
  402. exitus introitusque elementis redditus extat.
  403. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  404. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  405. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  406. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  407. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  408. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  409. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  410. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  411. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  412. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  413. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  414. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  415. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  416. multa modis multis convenere undique adaucta,
  417. confertae nubes umorem mittere certant
  418. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  419. copia nimborum turba maiore coacta
  420. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  421. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  422. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  423. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  424. cera super calido tabescens multa liquescat.
  425. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  426. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  427. at retinere diu pluviae longumque morari
  428. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  429. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  430. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  431. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  432. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  433. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  434. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  435. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  436. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  437. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  438. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  439. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  440. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  441. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  442. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  443. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  444. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  445. supter item ut supera ventosis undique plenam
  446. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  447. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  448. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  449. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  450. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  451. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  452. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  453. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  454. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  455. concussu late disserpunt inde tremores.
  456. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt