De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tecta viam propter non magno pondere tota,
  2. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  3. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  4. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  5. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  6. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  7. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  8. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  9. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  10. collectus parte ex una procumbit et urget
  11. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  12. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  13. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  14. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  15. inclinata minent in eandem prodita partem
  16. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  17. et metuunt magni naturam credere mundi
  18. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  19. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  20. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  21. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  22. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  23. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  24. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  25. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  26. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  27. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  28. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  29. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  30. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  31. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  32. in loca se cava terrai coniecit ibique
  33. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  34. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  35. exagitata foras erumpitur et simul altam
  36. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  37. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  38. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  39. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  40. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  41. motibus in terris et multae per mare pessum
  42. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  43. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  44. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  45. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  46. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  47. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  48. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  49. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  50. terrai ne dissoluat natura repente,
  51. neu distracta suum late dispandat hiatum
  52. idque suis confusa velit complere ruinis.
  53. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  54. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  55. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  56. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  57. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  58. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  59. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  60. ---
  61. Principio mare mirantur non reddere maius
  62. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  63. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  64. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  65. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  66. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  67. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  68. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  69. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  70. quippe videmus enim vestis umore madentis
  71. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  72. at pelage multa et late substrata videmus.
  73. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  74. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  75. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  76. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  77. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  78. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  79. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  80. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  81. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  82. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  83. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  84. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  85. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  86. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  87. in terras itidem manare ex aequore salso;
  88. percolatur enim virus retroque remanat
  89. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  90. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  91. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  92. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  93. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  94. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  95. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  96. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  97. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  98. cernentes pavida complebant pectora cura,
  99. quid moliretur rerum natura novarum.
  100. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  101. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  102. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  103. et videas caelum summai totius unum
  104. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  105. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  106. quod bene propositum si plane contueare
  107. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  108. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  109. accepit calido febrim fervore coortam
  110. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  111. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  112. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  113. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  114. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  115. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  116. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  117. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  118. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  119. ex infinito satis omnia suppeditare,
  120. unde repente queat tellus concussa moveri
  121. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  122. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  123. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  124. et tempestates pluviae graviore coortu
  125. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  126. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  127. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  128. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  129. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  130. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  131. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  132. nil sint ad summam summai totius omnem.
  133. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  134. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  135. expediam. primum totius subcava montis
  136. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  137. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  138. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  139. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  140. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  141. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  142. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  143. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  144. differt et crassa volvit caligine fumum
  145. extruditque simul mirando pondere saxa;
  146. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  147. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  148. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  149. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  150. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  151. ---
  152. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  153. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  154. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  155. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  156. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  157. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  158. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  159. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  160. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  161. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  162. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  163. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  164. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  165. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  166. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  167. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  168. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  169. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  170. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  171. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  172. cogentes sursus replent coguntque manere.
  173. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  174. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  175. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  176. inter nigra virum percocto saecla colore
  177. exoriens penitus media ab regione diei.
  178. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  179. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  180. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  181. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  182. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  183. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  184. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  185. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  186. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  187. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  188. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  189. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  190. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  191. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  192. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  193. expediam, quali natura praedita constent.
  194. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  195. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  196. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  197. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  198. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  199. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  200. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  201. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  202. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  203. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  204. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  205. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  206. cornices, non cum fumant altaria donis;
  207. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  208. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  209. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  210. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  211. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  212. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  213. manibus ut si sint divis mactata repente.
  214. omnia quae naturali ratione geruntur,
  215. et quibus e fiant causis apparet origo;
  216. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  217. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  218. ducere forte deos manis inferne reamur,
  219. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  220. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  221. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  222. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  223. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  224. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  225. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  226. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  227. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  228. res ad vitai rationem ostendimus ante
  229. propter dissimilem naturam dissimilisque
  230. texturas inter sese primasque figuras.
  231. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  232. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  233. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  234. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  235. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  236. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  237. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  238. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  239. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  240. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  241. floris odore hominem taetro consueta necare.
  242. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  243. multa modis multis multarum semina rerum
  244. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  245. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  246. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  247. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  248. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  249. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  250. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  251. multaque praeterea languentia membra per artus
  252. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  253. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  254. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  255. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  256. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  257. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  258. at cum membra domans percepit fervida febris,
  259. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  260. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  261. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  262. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  263. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  264. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  265. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  266. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  267. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  268. quam soleant et quam vitai copia desit,
  269. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  270. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  271. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  272. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  273. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  274. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  275. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  276. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  277. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  278. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  279. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  280. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  281. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  282. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  283. propterea quod magna mali fit copia circum.
  284. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  285. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  286. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  287. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  288. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  289. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  290. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  291. scilicet in terram delabi pondere cogit
  292. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  293. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  294. ---
  295. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  296. arescit quia terra calore et semina si qua
  297. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  298. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  299. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  300. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  301. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  302. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  303. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  304. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  305. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  306. sole putant subter terras fervescere partim,
  307. nox ubi terribili terras caligine texit.
  308. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  309. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  310. non quierit calidum supera de reddere parte,
  311. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  312. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  313. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  314. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  315. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  316. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  317. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  318. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  319. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  320. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  321. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  322. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  323. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  324. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  325. et rare fecit calido miscente vapore,
  326. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  327. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  328. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  329. praeterea solis radiis iactatur aquai
  330. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  331. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  332. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  333. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  334. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  335. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  336. taedaque consimili ratione accensa per undas
  337. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  338. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  339. semina de terraque necessest funditus ipsa
  340. ignis corpora per totum consurgere fontem
  341. et simul exspirare foras exireque in auras,
  342. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  343. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  344. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  345. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  346. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  347. et multis aliis praebet regionibus aequor
  348. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  349. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  350. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  351. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  352. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  353. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  354. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  355. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  356. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  357. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  358. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  359. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  360. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  361. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  362. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  363. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  364. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  365. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  366. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  367. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  368. ordine demisso levibus iactarier auris,
  369. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  370. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  371. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  372. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  373. ipsius rei rationem reddere possis,
  374. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  375. quo magis attentas auris animumque reposco.
  376. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  377. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  378. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  379. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  380. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  381. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  382. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  383. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  384. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  385. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  386. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  387. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  388. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  389. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  390. cernere odorari licet et sentire sonare.
  391. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  392. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  393. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  394. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  395. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  396. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  397. principio fit ut in speluncis saxa superna
  398. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  399. manat item nobis e toto corpore sudor,
  400. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  401. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  402. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  403. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  404. sentimus, sentimus item transire per aurum
  405. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  406. denique per dissaepta domorum saxea voces
  407. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  408. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  409. denique qua circum caeli lorica ,
  410. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  411. et tempestate in terra caeloque coorta
  412. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  413. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  414. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  415. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  416. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  417. principio terram sol excoquit et facit are,
  418. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  419. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  420. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  421. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  422. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  423. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  424. at coria et carnem mollit durata calore.
  425. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  426. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  427. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  428. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  429. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  430. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  431. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  432. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  433. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  434. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  435. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  436. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  437. dissimili inter se natura praedita debent
  438. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  439. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  440. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  441. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  442. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  443. scilicet id fieri cogit natura viarum
  444. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  445. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  446. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  447. argentoque foras aliud vitroque meare;
  448. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  449. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  450. scilicet id fieri cogit natura viarum
  451. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  452. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  453. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  454. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  455. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  456. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  457. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  458. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  459. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.