De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  2. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  3. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  4. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  5. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  6. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  7. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  8. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  9. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  10. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  11. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  12. cernere odorari licet et sentire sonare.
  13. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  14. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  15. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  16. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  17. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  18. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  19. principio fit ut in speluncis saxa superna
  20. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  21. manat item nobis e toto corpore sudor,
  22. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  23. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  24. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  25. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  26. sentimus, sentimus item transire per aurum
  27. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  28. denique per dissaepta domorum saxea voces
  29. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  30. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  31. denique qua circum caeli lorica ,
  32. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  33. et tempestate in terra caeloque coorta