De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  2. et multis aliis praebet regionibus aequor
  3. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  4. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  5. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  6. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  7. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  8. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  9. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  10. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  11. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  12. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  13. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  14. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  15. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  16. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  17. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  18. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  19. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  20. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  21. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  22. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  23. ordine demisso levibus iactarier auris,
  24. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  25. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  26. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  27. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  28. ipsius rei rationem reddere possis,
  29. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  30. quo magis attentas auris animumque reposco.
  31. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  32. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  33. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.