De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  2. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  3. semina de terraque necessest funditus ipsa
  4. ignis corpora per totum consurgere fontem
  5. et simul exspirare foras exireque in auras,
  6. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  7. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  8. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  9. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  10. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  11. et multis aliis praebet regionibus aequor
  12. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  13. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  14. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  15. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  16. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  17. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  18. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  19. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  20. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  21. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  22. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  23. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  24. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  25. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  26. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  27. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  28. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  29. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  30. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  31. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  32. ordine demisso levibus iactarier auris,
  33. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  34. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  35. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  36. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  37. ipsius rei rationem reddere possis,
  38. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  39. quo magis attentas auris animumque reposco.
  40. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  41. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  42. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  43. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  44. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  45. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  46. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  47. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  48. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  49. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  50. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  51. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  52. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  53. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  54. cernere odorari licet et sentire sonare.
  55. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  56. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  57. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  58. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  59. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  60. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  61. principio fit ut in speluncis saxa superna
  62. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  63. manat item nobis e toto corpore sudor,
  64. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  65. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  66. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  67. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  68. sentimus, sentimus item transire per aurum
  69. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  70. denique per dissaepta domorum saxea voces
  71. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  72. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  73. denique qua circum caeli lorica ,
  74. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  75. et tempestate in terra caeloque coorta
  76. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  77. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  78. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  79. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  80. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  81. principio terram sol excoquit et facit are,