De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  2. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  3. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  4. at cum membra domans percepit fervida febris,
  5. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  6. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  7. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  8. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  9. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  10. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  11. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  12. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  13. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  14. quam soleant et quam vitai copia desit,
  15. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  16. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  17. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  18. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  19. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  20. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  21. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  22. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  23. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  24. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  25. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  26. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  27. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  28. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  29. propterea quod magna mali fit copia circum.
  30. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  31. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  32. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  33. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  34. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  35. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  36. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  37. scilicet in terram delabi pondere cogit
  38. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  39. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  40. ---
  41. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  42. arescit quia terra calore et semina si qua
  43. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  44. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  45. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  46. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  47. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  48. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  49. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  50. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  51. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  52. sole putant subter terras fervescere partim,
  53. nox ubi terribili terras caligine texit.
  54. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  55. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  56. non quierit calidum supera de reddere parte,
  57. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  58. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  59. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  60. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  61. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  62. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  63. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  64. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  65. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  66. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  67. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  68. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  69. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  70. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  71. et rare fecit calido miscente vapore,
  72. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  73. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  74. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  75. praeterea solis radiis iactatur aquai
  76. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  77. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  78. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  79. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  80. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  81. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  82. taedaque consimili ratione accensa per undas