De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  2. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  3. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  4. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  5. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  6. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  7. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  8. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  9. et rare fecit calido miscente vapore,
  10. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  11. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  12. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  13. praeterea solis radiis iactatur aquai
  14. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  15. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  16. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  17. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  18. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  19. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  20. taedaque consimili ratione accensa per undas
  21. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  22. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  23. semina de terraque necessest funditus ipsa
  24. ignis corpora per totum consurgere fontem
  25. et simul exspirare foras exireque in auras,
  26. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  27. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  28. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  29. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  30. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  31. et multis aliis praebet regionibus aequor
  32. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  33. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  34. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  35. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  36. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  37. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  38. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  39. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  40. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  41. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  42. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  43. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  44. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  45. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  46. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  47. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  48. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  49. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  50. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  51. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  52. ordine demisso levibus iactarier auris,
  53. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  54. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  55. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  56. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  57. ipsius rei rationem reddere possis,
  58. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  59. quo magis attentas auris animumque reposco.
  60. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  61. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  62. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  63. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  64. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  65. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  66. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  67. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  68. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  69. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  70. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  71. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  72. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  73. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  74. cernere odorari licet et sentire sonare.
  75. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  76. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  77. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  78. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  79. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  80. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  81. principio fit ut in speluncis saxa superna
  82. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  83. manat item nobis e toto corpore sudor,
  84. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  85. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  86. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  87. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  88. sentimus, sentimus item transire per aurum
  89. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  90. denique per dissaepta domorum saxea voces
  91. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  92. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  93. denique qua circum caeli lorica ,
  94. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  95. et tempestate in terra caeloque coorta
  96. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  97. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  98. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  99. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  100. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  101. principio terram sol excoquit et facit are,
  102. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  103. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  104. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  105. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  106. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  107. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  108. at coria et carnem mollit durata calore.
  109. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  110. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  111. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  112. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  113. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  114. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  115. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  116. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  117. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  118. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  119. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  120. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  121. dissimili inter se natura praedita debent
  122. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  123. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  124. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  125. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  126. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  127. scilicet id fieri cogit natura viarum
  128. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  129. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  130. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  131. argentoque foras aliud vitroque meare;
  132. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  133. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  134. scilicet id fieri cogit natura viarum
  135. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  136. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  137. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  138. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  139. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  140. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  141. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  142. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  143. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  144. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  145. in medio locus, extemplo primordia ferri
  146. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  147. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  148. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  149. indupedita suis arte conexa cohaeret
  150. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  151. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  152. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  153. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  154. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  155. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  156. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  157. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  158. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  159. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa