De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  2. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  3. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  4. quod, simul a fronte est anelli rarior
  5. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  6. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  7. a tergo quasi provehat atque propellat.
  8. semper enim circum positus res verberat ;
  9. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  10. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  11. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  12. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  13. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  14. denique res omnes debent in corpore habere
  15. , quandoquidem raro sunt corpore et
  16. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  17. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  18. sollicito motu semper iactatur eoque
  19. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  20. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  21. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  22. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  23. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  24. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  25. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  26. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  27. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  28. aere interposito discordia tanta creatur
  29. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  30. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  31. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  32. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  33. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  34. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  35. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  36. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  37. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  38. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  39. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  40. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  41. lignea materies in quo genere esse videtur.
  42. interutrasque igitur ferri natura locata
  43. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  44. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  45. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  46. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  47. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  48. saxa vides primum sola colescere calce.
  49. glutine materies taurino iungitur una,
  50. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  51. quam laxare queant compages taurea vincla.
  52. vitigeni latices aquai fontibus audent
  53. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  54. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  55. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  56. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  57. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  58. denique res auro non aurum copulat una,
  59. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  60. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  61. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  62. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  63. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  64. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  65. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  66. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  67. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  68. inter se quaedam possint coplata teneri;
  69. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  70. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  71. mortiferam possit cladem conflare coorta
  72. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  73. expediam, primum multarum semina rerum
  74. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  75. et contra quae sint morbo mortique necessest
  76. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  77. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  78. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  79. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  80. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  81. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  82. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  83. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  84. temptari procul a patria qui cumque domoque
  85. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  86. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  87. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  88. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  89. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  90. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  91. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  92. tum color et facies hominum distare videntur
  93. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  94. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  95. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  96. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  97. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  98. partibus ac membris; varius concinnat id .
  99. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  100. commovet atque inimicus serpere coepit,
  101. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  102. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  103. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  104. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  105. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  106. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  107. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  108. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  109. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  110. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  111. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  112. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  113. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  114. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  115. an caelum nobis ultro natura corumptum
  116. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  117. quod nos adventu possit temptare recenti.
  118. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  119. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  120. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  121. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  122. permensus multum camposque natantis,
  123. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  124. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  125. principio caput incensum fervore gerebant
  126. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  127. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  128. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  129. atque animi interpres manabat lingua cruore
  130. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  131. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  132. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  133. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  134. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  135. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  136. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  137. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  138. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  139. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  140. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  141. corripere adsidue nervos et membra coactans
  142. dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
  143. nec nimio cuiquam posses ardore tueri
  144. corporis in summo summam fervescere partem,
  145. sed potius tepidum manibus proponere tactum
  146. et simul ulceribus quasi inustis omne rubere
  147. corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
  148. intima pars hominum vero flagrabat ad ossa,
  149. flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.
  150. nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris
  151. vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper.
  152. in fluvios partim gelidos ardentia morbo
  153. membra dabant nudum iacientes corpus in undas.
  154. multi praecipites nymphis putealibus alte
  155. inciderunt ipso venientes ore patente:
  156. insedabiliter sitis arida corpora mersans
  157. aequabat multum parvis umoribus imbrem.
  158. nec requies erat ulla mali: defessa iacebant
  159. corpora. mussabat tacito medicina timore,