De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  2. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  3. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  4. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  5. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  6. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  7. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  8. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  9. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  10. et rare fecit calido miscente vapore,
  11. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  12. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  13. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  14. praeterea solis radiis iactatur aquai
  15. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  16. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  17. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  18. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  19. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  20. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  21. taedaque consimili ratione accensa per undas
  22. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  23. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  24. semina de terraque necessest funditus ipsa
  25. ignis corpora per totum consurgere fontem
  26. et simul exspirare foras exireque in auras,
  27. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  28. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  29. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  30. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  31. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  32. et multis aliis praebet regionibus aequor
  33. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  34. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  35. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  36. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  37. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  38. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  39. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  40. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  41. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  42. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  43. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  44. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  45. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  46. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  47. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  48. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  49. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  50. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  51. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  52. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  53. ordine demisso levibus iactarier auris,
  54. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  55. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  56. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  57. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  58. ipsius rei rationem reddere possis,
  59. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  60. quo magis attentas auris animumque reposco.
  61. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  62. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  63. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  64. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  65. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  66. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  67. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  68. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  69. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  70. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  71. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter