De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  2. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  3. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  4. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  5. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  6. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  7. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  8. multaque praeterea languentia membra per artus
  9. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  10. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  11. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  12. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  13. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  14. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  15. at cum membra domans percepit fervida febris,
  16. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  17. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  18. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  19. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  20. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  21. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  22. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  23. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  24. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  25. quam soleant et quam vitai copia desit,
  26. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  27. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  28. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  29. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  30. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  31. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  32. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  33. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  34. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  35. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  36. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  37. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  38. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  39. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  40. propterea quod magna mali fit copia circum.
  41. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  42. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  43. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  44. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  45. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  46. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  47. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  48. scilicet in terram delabi pondere cogit
  49. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  50. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  51. ---
  52. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  53. arescit quia terra calore et semina si qua
  54. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  55. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  56. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  57. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  58. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  59. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  60. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  61. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  62. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  63. sole putant subter terras fervescere partim,
  64. nox ubi terribili terras caligine texit.
  65. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  66. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  67. non quierit calidum supera de reddere parte,
  68. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  69. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  70. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  71. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  72. insinuare suum radiis ardentibus aestum.