De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  2. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  3. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  4. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  5. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  6. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  7. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  8. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  9. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  10. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  11. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  12. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  13. et rare fecit calido miscente vapore,
  14. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  15. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  16. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  17. praeterea solis radiis iactatur aquai
  18. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  19. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  20. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  21. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  22. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  23. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  24. taedaque consimili ratione accensa per undas
  25. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  26. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  27. semina de terraque necessest funditus ipsa
  28. ignis corpora per totum consurgere fontem
  29. et simul exspirare foras exireque in auras,
  30. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  31. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  32. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  33. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  34. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  35. et multis aliis praebet regionibus aequor
  36. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  37. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  38. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  39. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  40. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  41. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  42. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  43. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  44. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  45. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  46. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  47. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  48. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  49. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  50. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  51. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  52. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  53. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  54. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  55. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  56. ordine demisso levibus iactarier auris,
  57. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  58. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  59. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  60. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  61. ipsius rei rationem reddere possis,
  62. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  63. quo magis attentas auris animumque reposco.
  64. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  65. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  66. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  67. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  68. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  69. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  70. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  71. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  72. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  73. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  74. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  75. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  76. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  77. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  78. cernere odorari licet et sentire sonare.
  79. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  80. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  81. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  82. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  83. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  84. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  85. principio fit ut in speluncis saxa superna
  86. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  87. manat item nobis e toto corpore sudor,
  88. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  89. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  90. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  91. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  92. sentimus, sentimus item transire per aurum
  93. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  94. denique per dissaepta domorum saxea voces
  95. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  96. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  97. denique qua circum caeli lorica ,
  98. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  99. et tempestate in terra caeloque coorta
  100. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  101. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  102. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  103. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  104. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  105. principio terram sol excoquit et facit are,
  106. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  107. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  108. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  109. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  110. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  111. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  112. at coria et carnem mollit durata calore.
  113. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  114. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  115. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  116. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  117. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  118. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  119. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  120. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  121. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  122. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  123. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  124. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  125. dissimili inter se natura praedita debent
  126. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  127. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  128. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  129. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  130. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  131. scilicet id fieri cogit natura viarum
  132. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  133. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  134. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  135. argentoque foras aliud vitroque meare;
  136. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  137. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  138. scilicet id fieri cogit natura viarum
  139. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  140. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  141. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  142. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  143. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis