De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sole putant subter terras fervescere partim,
  2. nox ubi terribili terras caligine texit.
  3. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  4. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  5. non quierit calidum supera de reddere parte,
  6. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  7. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  8. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  9. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  10. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  11. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  12. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  13. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  14. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  15. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  16. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  17. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  18. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  19. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  20. et rare fecit calido miscente vapore,
  21. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  22. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  23. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  24. praeterea solis radiis iactatur aquai
  25. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  26. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  27. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  28. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  29. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  30. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  31. taedaque consimili ratione accensa per undas
  32. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  33. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  34. semina de terraque necessest funditus ipsa
  35. ignis corpora per totum consurgere fontem
  36. et simul exspirare foras exireque in auras,
  37. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  38. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  39. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  40. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  41. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  42. et multis aliis praebet regionibus aequor
  43. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  44. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  45. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  46. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  47. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  48. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  49. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  50. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  51. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  52. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  53. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  54. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  55. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  56. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  57. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  58. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  59. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  60. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  61. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  62. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  63. ordine demisso levibus iactarier auris,
  64. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  65. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  66. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  67. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  68. ipsius rei rationem reddere possis,
  69. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  70. quo magis attentas auris animumque reposco.
  71. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  72. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  73. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  74. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  75. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  76. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  77. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  78. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  79. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  80. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  81. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  82. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  83. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  84. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  85. cernere odorari licet et sentire sonare.
  86. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  87. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  88. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  89. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  90. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  91. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  92. principio fit ut in speluncis saxa superna
  93. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  94. manat item nobis e toto corpore sudor,
  95. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  96. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  97. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  98. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  99. sentimus, sentimus item transire per aurum
  100. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  101. denique per dissaepta domorum saxea voces
  102. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  103. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  104. denique qua circum caeli lorica ,
  105. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  106. et tempestate in terra caeloque coorta
  107. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  108. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  109. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  110. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  111. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  112. principio terram sol excoquit et facit are,
  113. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  114. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  115. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  116. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  117. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  118. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  119. at coria et carnem mollit durata calore.
  120. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  121. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  122. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  123. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  124. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  125. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  126. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  127. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  128. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  129. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  130. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  131. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  132. dissimili inter se natura praedita debent
  133. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  134. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  135. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  136. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  137. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  138. scilicet id fieri cogit natura viarum
  139. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  140. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  141. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  142. argentoque foras aliud vitroque meare;
  143. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  144. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  145. scilicet id fieri cogit natura viarum
  146. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  147. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  148. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  149. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  150. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  151. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  152. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  153. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  154. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  155. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  156. in medio locus, extemplo primordia ferri
  157. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  158. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  159. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  160. indupedita suis arte conexa cohaeret
  161. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  162. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  163. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  164. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  165. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  166. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  167. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  168. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  169. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  170. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  171. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  172. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  173. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  174. quod, simul a fronte est anelli rarior
  175. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  176. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  177. a tergo quasi provehat atque propellat.
  178. semper enim circum positus res verberat ;
  179. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  180. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  181. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  182. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  183. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  184. denique res omnes debent in corpore habere
  185. , quandoquidem raro sunt corpore et
  186. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  187. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  188. sollicito motu semper iactatur eoque
  189. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  190. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  191. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  192. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  193. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  194. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  195. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  196. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  197. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  198. aere interposito discordia tanta creatur
  199. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  200. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  201. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  202. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  203. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  204. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  205. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  206. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  207. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  208. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  209. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  210. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  211. lignea materies in quo genere esse videtur.
  212. interutrasque igitur ferri natura locata
  213. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  214. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  215. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  216. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  217. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  218. saxa vides primum sola colescere calce.
  219. glutine materies taurino iungitur una,
  220. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  221. quam laxare queant compages taurea vincla.
  222. vitigeni latices aquai fontibus audent
  223. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  224. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  225. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  226. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  227. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  228. denique res auro non aurum copulat una,
  229. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  230. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  231. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  232. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  233. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  234. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  235. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  236. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  237. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  238. inter se quaedam possint coplata teneri;
  239. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  240. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  241. mortiferam possit cladem conflare coorta
  242. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  243. expediam, primum multarum semina rerum
  244. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  245. et contra quae sint morbo mortique necessest
  246. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  247. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  248. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  249. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  250. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  251. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  252. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  253. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  254. temptari procul a patria qui cumque domoque
  255. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  256. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  257. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  258. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  259. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  260. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  261. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  262. tum color et facies hominum distare videntur
  263. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  264. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  265. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  266. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  267. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  268. partibus ac membris; varius concinnat id .
  269. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  270. commovet atque inimicus serpere coepit,
  271. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  272. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  273. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  274. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  275. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  276. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  277. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  278. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  279. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  280. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  281. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  282. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  283. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  284. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  285. an caelum nobis ultro natura corumptum
  286. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  287. quod nos adventu possit temptare recenti.
  288. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  289. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  290. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  291. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  292. permensus multum camposque natantis,
  293. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  294. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  295. principio caput incensum fervore gerebant
  296. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  297. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  298. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  299. atque animi interpres manabat lingua cruore
  300. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  301. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  302. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  303. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  304. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  305. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  306. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  307. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  308. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  309. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  310. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  311. corripere adsidue nervos et membra coactans
  312. dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
  313. nec nimio cuiquam posses ardore tueri
  314. corporis in summo summam fervescere partem,
  315. sed potius tepidum manibus proponere tactum
  316. et simul ulceribus quasi inustis omne rubere
  317. corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
  318. intima pars hominum vero flagrabat ad ossa,
  319. flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.
  320. nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris
  321. vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper.
  322. in fluvios partim gelidos ardentia morbo
  323. membra dabant nudum iacientes corpus in undas.
  324. multi praecipites nymphis putealibus alte
  325. inciderunt ipso venientes ore patente:
  326. insedabiliter sitis arida corpora mersans
  327. aequabat multum parvis umoribus imbrem.
  328. nec requies erat ulla mali: defessa iacebant
  329. corpora. mussabat tacito medicina timore,
  330. quippe patentia cum totiens ardentia morbis
  331. lumina versarent oculorum expertia somno.
  332. multaque praeterea mortis tum signa dabantur:
  333. perturbata animi mens in maerore metuque,
  334. triste supercilium, furiosus voltus et acer,
  335. sollicitae porro plenaeque sonoribus aures,
  336. creber spiritus aut ingens raroque coortus,
  337. sudorisque madens per collum splendidus umor,
  338. tenvia sputa minuta, croci contacta colore
  339. salsaque per fauces rauca vix edita tussi.
  340. in manibus vero nervi trahere et tremere artus
  341. a pedibusque minutatim succedere frigus
  342. non dubitabat. item ad supremum denique tempus
  343. conpressae nares, nasi primoris acumen
  344. tenve, cavati oculi, cava tempora, frigida pellis
  345. duraque in ore, iacens rictu, frons tenta manebat.
  346. nec nimio rigida post artus morte iacebant.
  347. octavoque fere candenti lumine solis
  348. aut etiam nona reddebant lampade vitam.
  349. quorum siquis, ut est, vitarat funera leti,
  350. ulceribus taetris et nigra proluvie alvi
  351. posterius tamen hunc tabes letumque manebat,
  352. aut etiam multus capitis cum saepe dolore
  353. corruptus sanguis expletis naribus ibat.
  354. huc hominis totae vires corpusque fluebat.
  355. profluvium porro qui taetri sanguinis acre
  356. exierat, tamen in nervos huic morbus et artus
  357. ibat et in partis genitalis corporis ipsas.
  358. et graviter partim metuentes limina leti
  359. vivebant ferro privati parte virili,
  360. et manibus sine non nulli pedibusque manebant
  361. in vita tamen et perdebant lumina partim.
  362. usque adeo mortis metus iis incesserat acer.
  363. atque etiam quosdam cepere oblivia rerum
  364. cunctarum, neque se possent cognoscere ut ipsi.
  365. multaque humi cum inhumata iacerent corpora supra
  366. corporibus, tamen alituum genus atque ferarum
  367. aut procul absiliebat, ut acrem exiret odorem,
  368. aut, ubi gustarat, languebat morte propinqua.
  369. nec tamen omnino temere illis solibus ulla
  370. comparebat avis, nec tristia saecla ferarum
  371. exibant silvis. languebant pleraque morbo
  372. et moriebantur. cum primis fida canum vis
  373. strata viis animam ponebat in omnibus aegre;
  374. extorquebat enim vitam vis morbida membris.
  375. incomitata rapi certabant funera vasta
  376. nec ratio remedii communis certa dabatur;
  377. nam quod ali dederat vitalis auras
  378. volvere in ore licere et caeli templa tueri,
  379. hoc aliis erat exitio letumque parabat.
  380. Illud in his rebus miserandum magnopere unum
  381. aerumnabile erat, quod ubi se quisque videbat
  382. implicitum morbo, morti damnatus ut esset,
  383. deficiens animo maesto cum corde iacebat,
  384. funera respectans animam amittebat ibidem.
  385. quippe etenim nullo cessabant tempore apisci
  386. ex aliis alios avidi contagia morbi,
  387. lanigeras tam quam pecudes et bucera saecla,
  388. idque vel in primis cumulabat funere funus
  389. nam qui cumque suos fugitabant visere ad aegros,
  390. vitai nimium cupidos mortisque timentis
  391. poenibat paulo post turpi morte malaque,
  392. desertos, opis expertis, incuria mactans.
  393. qui fuerant autem praesto, contagibus ibant
  394. atque labore, pudor quem tum cogebat obire
  395. blandaque lassorum vox mixta voce querellae.
  396. optimus hoc leti genus ergo quisque subibat.
  397. Praeterea iam pastor et armentarius omnis
  398. et robustus item curvi moderator aratri
  399. languebat, penitusque casa contrusa iacebant
  400. corpora paupertate et morbo dedita morti.
  401. exanimis pueris super exanimata parentum
  402. corpora non numquam posses retroque videre
  403. matribus et patribus natos super edere vitam.
  404. nec minimam partem ex agris maeror is in urbem
  405. confluxit, languens quem contulit agricolarum
  406. copia conveniens ex omni morbida parte.
  407. omnia conplebant loca tectaque quo magis aestu,
  408. confertos ita acervatim mors accumulabat.
  409. multa siti prostrata viam per proque voluta
  410. corpora silanos ad aquarum strata iacebant
  411. interclusa anima nimia ab dulcedine aquarum,
  412. multaque per populi passim loca prompta viasque
  413. languida semanimo cum corpore membra videres
  414. horrida paedore et pannis cooperta perire,
  415. corporis inluvie, pelli super ossibus una,
  416. ulceribus taetris prope iam sordeque sepulta.
  417. omnia denique sancta deum delubra replerat
  418. corporibus mors exanimis onerataque passim
  419. cuncta cadaveribus caelestum templa manebant,
  420. hospitibus loca quae complerant aedituentes.
  421. nec iam religio divom nec numina magni
  422. pendebantur enim: praesens dolor exsuperabat.
  423. nec mos ille sepulturae remanebat in urbe,
  424. quo prius hic populus semper consuerat humari;
  425. perturbatus enim totus trepidabat et unus
  426. quisque suum pro re cognatum maestus humabat.
  427. multaque res subita et paupertas horrida suasit;
  428. namque suos consanguineos aliena rogorum
  429. insuper extructa ingenti clamore locabant
  430. subdebantque faces, multo cum sanguine saepe
  431. rixantes, potius quam corpora desererentur,
  432. inque aliis alium populum sepelire suorum
  433. certantes; lacrimis lassi luctuque redibant;
  434. inde bonam partem in lectum maerore dabantur;
  435. nec poterat quisquam reperiri, quem neque morbus
  436. nec mors nec luctus temptaret tempore tali.