De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  2. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  3. postremo cur sancta deum delubra suasque
  4. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  5. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  6. demit imaginibus violento volnere honorem?
  7. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  8. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  9. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  10. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  11. in mare qua missi veniant ratione superne.
  12. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  13. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  14. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  15. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  16. navigia in summum veniant vexata periclum.
  17. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  18. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  19. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  20. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  21. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  22. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  23. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  24. versabundus enim turbo descendit et illam
  25. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  26. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  27. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  28. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  29. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  30. vertex conradens ex semina nubis
  31. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  32. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  33. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  34. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  35. officere in terris, apparet crebrius idem
  36. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  37. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  38. hoc super in caeli spatio coiere repente
  39. asperiora, modis quae possint indupedita
  40. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  41. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  42. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  43. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  44. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  45. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  46. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  47. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  48. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  49. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  50. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  51. hic demum fit uti turba maiore coorta
  52. et condensa queant apparere et simul ipso
  53. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  54. nam loca declarat sursum ventosa patere
  55. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  56. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  57. corpora naturam declarant litore vestis
  58. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  59. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  60. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  61. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  62. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  63. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  64. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  65. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  66. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  67. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  68. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  69. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  70. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  71. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  72. esse infinitam docui, quantaque volarent
  73. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  74. immemorabile per spatium transire solerent.
  75. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  76. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  77. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  78. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  79. et quasi per magni circum spiracula mundi
  80. exitus introitusque elementis redditus extat.
  81. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  82. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  83. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  84. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  85. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  86. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  87. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  88. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  89. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  90. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  91. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  92. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  93. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  94. multa modis multis convenere undique adaucta,
  95. confertae nubes umorem mittere certant
  96. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  97. copia nimborum turba maiore coacta
  98. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  99. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  100. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  101. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  102. cera super calido tabescens multa liquescat.
  103. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  104. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  105. at retinere diu pluviae longumque morari
  106. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  107. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  108. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  109. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  110. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  111. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  112. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  113. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  114. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  115. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  116. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  117. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  118. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  119. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  120. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  121. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  122. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  123. supter item ut supera ventosis undique plenam
  124. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  125. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  126. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  127. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  128. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  129. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  130. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  131. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  132. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  133. concussu late disserpunt inde tremores.
  134. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  135. tecta viam propter non magno pondere tota,
  136. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  137. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  138. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  139. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  140. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  141. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  142. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  143. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  144. collectus parte ex una procumbit et urget
  145. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  146. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  147. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  148. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  149. inclinata minent in eandem prodita partem
  150. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  151. et metuunt magni naturam credere mundi
  152. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  153. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  154. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  155. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  156. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  157. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  158. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  159. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  160. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  161. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  162. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  163. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  164. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  165. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  166. in loca se cava terrai coniecit ibique
  167. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  168. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  169. exagitata foras erumpitur et simul altam
  170. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  171. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  172. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  173. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  174. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  175. motibus in terris et multae per mare pessum
  176. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  177. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  178. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  179. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  180. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  181. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  182. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  183. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  184. terrai ne dissoluat natura repente,
  185. neu distracta suum late dispandat hiatum
  186. idque suis confusa velit complere ruinis.
  187. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  188. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  189. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  190. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  191. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  192. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  193. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  194. ---
  195. Principio mare mirantur non reddere maius
  196. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  197. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  198. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  199. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  200. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  201. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  202. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  203. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  204. quippe videmus enim vestis umore madentis
  205. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  206. at pelage multa et late substrata videmus.
  207. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  208. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  209. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  210. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  211. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  212. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  213. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  214. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  215. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  216. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  217. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  218. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  219. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  220. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  221. in terras itidem manare ex aequore salso;
  222. percolatur enim virus retroque remanat
  223. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  224. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  225. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  226. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  227. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  228. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  229. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  230. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  231. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  232. cernentes pavida complebant pectora cura,
  233. quid moliretur rerum natura novarum.
  234. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  235. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  236. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  237. et videas caelum summai totius unum
  238. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  239. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  240. quod bene propositum si plane contueare
  241. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  242. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  243. accepit calido febrim fervore coortam
  244. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  245. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  246. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  247. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  248. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  249. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  250. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  251. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  252. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  253. ex infinito satis omnia suppeditare,
  254. unde repente queat tellus concussa moveri
  255. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  256. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  257. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  258. et tempestates pluviae graviore coortu
  259. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  260. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  261. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  262. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  263. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  264. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  265. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  266. nil sint ad summam summai totius omnem.
  267. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  268. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  269. expediam. primum totius subcava montis
  270. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  271. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  272. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  273. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  274. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  275. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  276. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  277. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  278. differt et crassa volvit caligine fumum
  279. extruditque simul mirando pondere saxa;
  280. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  281. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  282. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  283. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  284. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  285. ---
  286. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  287. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  288. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  289. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  290. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  291. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  292. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  293. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  294. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  295. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  296. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  297. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  298. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  299. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  300. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  301. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  302. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  303. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  304. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  305. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  306. cogentes sursus replent coguntque manere.
  307. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  308. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  309. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  310. inter nigra virum percocto saecla colore
  311. exoriens penitus media ab regione diei.
  312. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  313. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  314. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  315. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  316. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  317. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  318. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  319. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  320. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  321. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  322. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  323. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  324. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  325. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  326. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  327. expediam, quali natura praedita constent.
  328. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  329. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  330. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  331. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  332. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  333. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  334. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  335. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  336. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  337. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  338. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  339. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  340. cornices, non cum fumant altaria donis;
  341. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  342. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  343. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  344. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  345. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  346. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  347. manibus ut si sint divis mactata repente.
  348. omnia quae naturali ratione geruntur,
  349. et quibus e fiant causis apparet origo;
  350. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  351. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  352. ducere forte deos manis inferne reamur,
  353. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  354. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  355. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  356. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  357. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  358. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  359. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  360. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  361. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  362. res ad vitai rationem ostendimus ante
  363. propter dissimilem naturam dissimilisque
  364. texturas inter sese primasque figuras.
  365. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  366. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  367. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  368. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  369. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  370. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  371. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  372. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  373. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  374. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  375. floris odore hominem taetro consueta necare.
  376. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  377. multa modis multis multarum semina rerum
  378. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  379. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  380. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  381. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  382. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  383. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  384. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  385. multaque praeterea languentia membra per artus
  386. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  387. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  388. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  389. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  390. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  391. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  392. at cum membra domans percepit fervida febris,
  393. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  394. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  395. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  396. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  397. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  398. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  399. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  400. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  401. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  402. quam soleant et quam vitai copia desit,
  403. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  404. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  405. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  406. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  407. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  408. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  409. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  410. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  411. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  412. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  413. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  414. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  415. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  416. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  417. propterea quod magna mali fit copia circum.
  418. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  419. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  420. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  421. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  422. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  423. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  424. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  425. scilicet in terram delabi pondere cogit
  426. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  427. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  428. ---
  429. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  430. arescit quia terra calore et semina si qua
  431. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  432. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  433. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  434. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  435. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  436. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  437. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  438. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  439. hunc homines fontem nimis admirantur et acri