De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  2. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  3. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  4. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  5. sole putant subter terras fervescere partim,
  6. nox ubi terribili terras caligine texit.
  7. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  8. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  9. non quierit calidum supera de reddere parte,
  10. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  11. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  12. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  13. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  14. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  15. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  16. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  17. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  18. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  19. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  20. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  21. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  22. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  23. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  24. et rare fecit calido miscente vapore,
  25. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  26. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  27. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  28. praeterea solis radiis iactatur aquai
  29. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  30. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  31. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  32. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  33. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  34. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  35. taedaque consimili ratione accensa per undas
  36. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  37. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  38. semina de terraque necessest funditus ipsa
  39. ignis corpora per totum consurgere fontem
  40. et simul exspirare foras exireque in auras,
  41. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  42. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  43. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  44. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  45. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  46. et multis aliis praebet regionibus aequor
  47. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  48. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  49. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  50. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  51. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  52. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  53. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  54. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  55. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  56. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  57. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  58. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  59. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  60. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  61. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  62. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  63. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  64. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  65. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  66. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  67. ordine demisso levibus iactarier auris,
  68. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  69. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  70. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  71. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  72. ipsius rei rationem reddere possis,
  73. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  74. quo magis attentas auris animumque reposco.
  75. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  76. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  77. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  78. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  79. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  80. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  81. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  82. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  83. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  84. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  85. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  86. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  87. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  88. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper