De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. manibus ut si sint divis mactata repente.
  2. omnia quae naturali ratione geruntur,
  3. et quibus e fiant causis apparet origo;
  4. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  5. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  6. ducere forte deos manis inferne reamur,
  7. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  8. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  9. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  10. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  11. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  12. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  13. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  14. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  15. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  16. res ad vitai rationem ostendimus ante
  17. propter dissimilem naturam dissimilisque
  18. texturas inter sese primasque figuras.
  19. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  20. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  21. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  22. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  23. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  24. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  25. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  26. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  27. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  28. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  29. floris odore hominem taetro consueta necare.
  30. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  31. multa modis multis multarum semina rerum
  32. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  33. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  34. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  35. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  36. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  37. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  38. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  39. multaque praeterea languentia membra per artus
  40. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  41. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  42. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  43. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  44. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  45. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  46. at cum membra domans percepit fervida febris,
  47. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  48. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  49. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  50. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  51. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  52. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  53. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  54. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  55. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  56. quam soleant et quam vitai copia desit,
  57. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  58. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  59. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  60. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  61. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  62. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  63. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  64. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  65. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  66. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  67. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  68. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  69. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  70. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  71. propterea quod magna mali fit copia circum.
  72. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  73. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  74. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  75. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  76. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  77. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  78. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  79. scilicet in terram delabi pondere cogit
  80. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  81. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  82. ---
  83. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  84. arescit quia terra calore et semina si qua
  85. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  86. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  87. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  88. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  89. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo