De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  2. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  3. scilicet in terram delabi pondere cogit
  4. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  5. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  6. ---
  7. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  8. arescit quia terra calore et semina si qua
  9. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  10. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  11. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  12. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  13. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  14. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  15. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  16. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  17. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  18. sole putant subter terras fervescere partim,
  19. nox ubi terribili terras caligine texit.
  20. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  21. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  22. non quierit calidum supera de reddere parte,
  23. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  24. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  25. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  26. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  27. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  28. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  29. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  30. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  31. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  32. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  33. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  34. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  35. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  36. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  37. et rare fecit calido miscente vapore,
  38. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  39. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  40. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  41. praeterea solis radiis iactatur aquai
  42. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  43. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  44. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  45. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  46. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  47. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  48. taedaque consimili ratione accensa per undas
  49. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  50. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  51. semina de terraque necessest funditus ipsa
  52. ignis corpora per totum consurgere fontem
  53. et simul exspirare foras exireque in auras,
  54. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  55. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  56. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  57. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  58. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  59. et multis aliis praebet regionibus aequor
  60. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  61. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  62. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  63. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  64. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  65. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  66. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  67. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  68. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  69. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  70. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  71. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  72. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  73. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  74. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  75. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  76. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  77. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  78. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  79. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  80. ordine demisso levibus iactarier auris,
  81. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  82. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  83. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  84. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  85. ipsius rei rationem reddere possis,
  86. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  87. quo magis attentas auris animumque reposco.
  88. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  89. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  90. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  91. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  92. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  93. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  94. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  95. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  96. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  97. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  98. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  99. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  100. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  101. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  102. cernere odorari licet et sentire sonare.
  103. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  104. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  105. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  106. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  107. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  108. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  109. principio fit ut in speluncis saxa superna
  110. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  111. manat item nobis e toto corpore sudor,
  112. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  113. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  114. corporis extremas quoque partis unguiculosque.