De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. inter nigra virum percocto saecla colore
  2. exoriens penitus media ab regione diei.
  3. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  4. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  5. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  6. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  7. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  8. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  9. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  10. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  11. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  12. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  13. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  14. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  15. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  16. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  17. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  18. expediam, quali natura praedita constent.
  19. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  20. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  21. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  22. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  23. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  24. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  25. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  26. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  27. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  28. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  29. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  30. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  31. cornices, non cum fumant altaria donis;
  32. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  33. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  34. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  35. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  36. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  37. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  38. manibus ut si sint divis mactata repente.
  39. omnia quae naturali ratione geruntur,
  40. et quibus e fiant causis apparet origo;
  41. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  42. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  43. ducere forte deos manis inferne reamur,
  44. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  45. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  46. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  47. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  48. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  49. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  50. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  51. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  52. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  53. res ad vitai rationem ostendimus ante
  54. propter dissimilem naturam dissimilisque
  55. texturas inter sese primasque figuras.
  56. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  57. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  58. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  59. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  60. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  61. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  62. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  63. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  64. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  65. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  66. floris odore hominem taetro consueta necare.
  67. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  68. multa modis multis multarum semina rerum
  69. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  70. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  71. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  72. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  73. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  74. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  75. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  76. multaque praeterea languentia membra per artus
  77. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  78. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  79. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  80. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  81. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  82. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  83. at cum membra domans percepit fervida febris,
  84. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  85. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  86. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  87. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  88. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  89. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  90. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  91. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  92. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  93. quam soleant et quam vitai copia desit,
  94. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  95. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  96. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  97. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  98. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  99. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  100. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  101. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  102. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  103. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  104. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  105. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  106. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  107. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  108. propterea quod magna mali fit copia circum.
  109. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  110. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  111. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  112. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  113. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis