De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  2. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  3. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  4. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  5. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  6. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  7. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  8. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  9. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  10. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  11. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  12. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  13. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  14. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  15. propterea quod magna mali fit copia circum.
  16. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  17. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  18. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  19. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  20. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  21. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  22. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  23. scilicet in terram delabi pondere cogit
  24. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  25. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  26. ---
  27. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  28. arescit quia terra calore et semina si qua
  29. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  30. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  31. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  32. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  33. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  34. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  35. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  36. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  37. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  38. sole putant subter terras fervescere partim,
  39. nox ubi terribili terras caligine texit.
  40. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  41. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  42. non quierit calidum supera de reddere parte,
  43. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  44. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  45. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  46. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  47. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  48. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  49. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  50. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  51. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  52. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  53. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  54. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  55. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  56. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  57. et rare fecit calido miscente vapore,
  58. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  59. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  60. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  61. praeterea solis radiis iactatur aquai
  62. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  63. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  64. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  65. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  66. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  67. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  68. taedaque consimili ratione accensa per undas
  69. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  70. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  71. semina de terraque necessest funditus ipsa
  72. ignis corpora per totum consurgere fontem
  73. et simul exspirare foras exireque in auras,
  74. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  75. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  76. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  77. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  78. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  79. et multis aliis praebet regionibus aequor
  80. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  81. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  82. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  83. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  84. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  85. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  86. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  87. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  88. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  89. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  90. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  91. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  92. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  93. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  94. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  95. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  96. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  97. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  98. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  99. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  100. ordine demisso levibus iactarier auris,
  101. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  102. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  103. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  104. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  105. ipsius rei rationem reddere possis,
  106. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  107. quo magis attentas auris animumque reposco.
  108. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  109. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  110. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  111. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  112. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  113. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  114. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  115. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  116. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  117. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  118. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  119. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  120. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  121. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  122. cernere odorari licet et sentire sonare.
  123. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  124. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  125. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  126. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  127. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  128. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  129. principio fit ut in speluncis saxa superna
  130. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  131. manat item nobis e toto corpore sudor,
  132. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  133. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  134. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  135. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  136. sentimus, sentimus item transire per aurum
  137. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  138. denique per dissaepta domorum saxea voces
  139. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  140. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  141. denique qua circum caeli lorica ,
  142. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  143. et tempestate in terra caeloque coorta
  144. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  145. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  146. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  147. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  148. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  149. principio terram sol excoquit et facit are,
  150. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  151. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  152. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  153. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  154. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  155. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  156. at coria et carnem mollit durata calore.
  157. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  158. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  159. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  160. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  161. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  162. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  163. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  164. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  165. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  166. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  167. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  168. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  169. dissimili inter se natura praedita debent
  170. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  171. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  172. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  173. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  174. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  175. scilicet id fieri cogit natura viarum
  176. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  177. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  178. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  179. argentoque foras aliud vitroque meare;
  180. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  181. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  182. scilicet id fieri cogit natura viarum
  183. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  184. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  185. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  186. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  187. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  188. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  189. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  190. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  191. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  192. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  193. in medio locus, extemplo primordia ferri
  194. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  195. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  196. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  197. indupedita suis arte conexa cohaeret
  198. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  199. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  200. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  201. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  202. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  203. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  204. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  205. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  206. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  207. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  208. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  209. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  210. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  211. quod, simul a fronte est anelli rarior
  212. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  213. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  214. a tergo quasi provehat atque propellat.
  215. semper enim circum positus res verberat ;
  216. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  217. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  218. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  219. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  220. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  221. denique res omnes debent in corpore habere
  222. , quandoquidem raro sunt corpore et
  223. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  224. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  225. sollicito motu semper iactatur eoque
  226. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  227. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  228. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  229. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  230. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  231. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  232. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  233. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  234. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  235. aere interposito discordia tanta creatur
  236. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  237. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  238. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  239. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  240. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  241. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  242. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  243. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  244. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  245. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  246. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  247. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  248. lignea materies in quo genere esse videtur.
  249. interutrasque igitur ferri natura locata
  250. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  251. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  252. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  253. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  254. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  255. saxa vides primum sola colescere calce.
  256. glutine materies taurino iungitur una,
  257. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  258. quam laxare queant compages taurea vincla.
  259. vitigeni latices aquai fontibus audent
  260. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  261. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  262. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  263. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  264. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  265. denique res auro non aurum copulat una,
  266. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  267. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  268. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  269. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  270. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  271. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  272. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  273. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  274. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  275. inter se quaedam possint coplata teneri;
  276. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  277. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  278. mortiferam possit cladem conflare coorta
  279. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  280. expediam, primum multarum semina rerum
  281. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  282. et contra quae sint morbo mortique necessest
  283. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  284. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  285. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  286. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  287. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  288. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  289. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  290. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  291. temptari procul a patria qui cumque domoque
  292. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  293. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  294. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  295. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  296. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  297. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  298. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  299. tum color et facies hominum distare videntur
  300. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  301. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  302. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  303. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  304. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  305. partibus ac membris; varius concinnat id .
  306. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  307. commovet atque inimicus serpere coepit,
  308. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  309. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  310. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  311. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  312. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  313. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  314. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  315. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  316. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  317. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  318. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  319. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  320. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  321. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  322. an caelum nobis ultro natura corumptum
  323. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  324. quod nos adventu possit temptare recenti.
  325. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  326. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  327. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  328. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  329. permensus multum camposque natantis,
  330. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  331. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  332. principio caput incensum fervore gerebant
  333. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  334. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  335. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  336. atque animi interpres manabat lingua cruore
  337. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  338. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  339. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  340. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  341. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  342. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  343. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  344. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  345. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  346. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  347. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  348. corripere adsidue nervos et membra coactans
  349. dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
  350. nec nimio cuiquam posses ardore tueri
  351. corporis in summo summam fervescere partem,
  352. sed potius tepidum manibus proponere tactum
  353. et simul ulceribus quasi inustis omne rubere
  354. corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
  355. intima pars hominum vero flagrabat ad ossa,
  356. flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.
  357. nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris
  358. vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper.
  359. in fluvios partim gelidos ardentia morbo
  360. membra dabant nudum iacientes corpus in undas.
  361. multi praecipites nymphis putealibus alte
  362. inciderunt ipso venientes ore patente:
  363. insedabiliter sitis arida corpora mersans
  364. aequabat multum parvis umoribus imbrem.
  365. nec requies erat ulla mali: defessa iacebant
  366. corpora. mussabat tacito medicina timore,
  367. quippe patentia cum totiens ardentia morbis
  368. lumina versarent oculorum expertia somno.
  369. multaque praeterea mortis tum signa dabantur:
  370. perturbata animi mens in maerore metuque,
  371. triste supercilium, furiosus voltus et acer,
  372. sollicitae porro plenaeque sonoribus aures,
  373. creber spiritus aut ingens raroque coortus,
  374. sudorisque madens per collum splendidus umor,
  375. tenvia sputa minuta, croci contacta colore
  376. salsaque per fauces rauca vix edita tussi.
  377. in manibus vero nervi trahere et tremere artus
  378. a pedibusque minutatim succedere frigus
  379. non dubitabat. item ad supremum denique tempus
  380. conpressae nares, nasi primoris acumen
  381. tenve, cavati oculi, cava tempora, frigida pellis
  382. duraque in ore, iacens rictu, frons tenta manebat.
  383. nec nimio rigida post artus morte iacebant.
  384. octavoque fere candenti lumine solis
  385. aut etiam nona reddebant lampade vitam.
  386. quorum siquis, ut est, vitarat funera leti,
  387. ulceribus taetris et nigra proluvie alvi