De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  2. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  3. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  4. quam soleant et quam vitai copia desit,
  5. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  6. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  7. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  8. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  9. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  10. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  11. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  12. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  13. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  14. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  15. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  16. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  17. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  18. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  19. propterea quod magna mali fit copia circum.
  20. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  21. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  22. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  23. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  24. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  25. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  26. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  27. scilicet in terram delabi pondere cogit
  28. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  29. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  30. ---
  31. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  32. arescit quia terra calore et semina si qua
  33. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  34. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  35. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  36. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  37. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  38. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  39. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  40. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  41. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  42. sole putant subter terras fervescere partim,
  43. nox ubi terribili terras caligine texit.
  44. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  45. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  46. non quierit calidum supera de reddere parte,
  47. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  48. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  49. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  50. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  51. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  52. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  53. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  54. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  55. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  56. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  57. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  58. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  59. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  60. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  61. et rare fecit calido miscente vapore,
  62. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  63. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  64. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  65. praeterea solis radiis iactatur aquai
  66. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  67. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  68. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  69. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  70. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  71. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  72. taedaque consimili ratione accensa per undas
  73. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  74. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  75. semina de terraque necessest funditus ipsa
  76. ignis corpora per totum consurgere fontem
  77. et simul exspirare foras exireque in auras,
  78. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  79. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  80. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  81. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  82. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  83. et multis aliis praebet regionibus aequor
  84. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  85. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  86. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  87. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  88. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  89. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  90. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  91. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  92. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  93. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  94. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  95. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  96. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  97. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  98. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  99. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  100. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  101. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  102. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  103. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  104. ordine demisso levibus iactarier auris,
  105. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  106. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  107. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  108. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  109. ipsius rei rationem reddere possis,
  110. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  111. quo magis attentas auris animumque reposco.
  112. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  113. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  114. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  115. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  116. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  117. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  118. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  119. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  120. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  121. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  122. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  123. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  124. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  125. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  126. cernere odorari licet et sentire sonare.
  127. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  128. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  129. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  130. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  131. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  132. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  133. principio fit ut in speluncis saxa superna
  134. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  135. manat item nobis e toto corpore sudor,
  136. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  137. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  138. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  139. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  140. sentimus, sentimus item transire per aurum
  141. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  142. denique per dissaepta domorum saxea voces
  143. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  144. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  145. denique qua circum caeli lorica ,
  146. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  147. et tempestate in terra caeloque coorta
  148. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  149. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  150. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  151. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  152. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  153. principio terram sol excoquit et facit are,
  154. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  155. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  156. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  157. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  158. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  159. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  160. at coria et carnem mollit durata calore.
  161. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  162. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  163. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  164. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  165. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  166. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  167. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  168. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  169. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  170. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  171. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  172. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  173. dissimili inter se natura praedita debent
  174. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  175. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  176. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  177. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  178. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  179. scilicet id fieri cogit natura viarum
  180. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  181. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  182. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  183. argentoque foras aliud vitroque meare;
  184. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  185. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  186. scilicet id fieri cogit natura viarum
  187. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  188. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  189. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  190. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  191. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  192. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  193. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  194. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  195. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  196. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  197. in medio locus, extemplo primordia ferri
  198. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  199. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  200. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  201. indupedita suis arte conexa cohaeret
  202. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  203. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  204. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  205. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  206. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  207. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  208. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  209. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  210. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  211. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  212. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  213. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  214. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  215. quod, simul a fronte est anelli rarior
  216. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  217. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  218. a tergo quasi provehat atque propellat.
  219. semper enim circum positus res verberat ;
  220. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  221. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  222. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  223. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  224. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  225. denique res omnes debent in corpore habere
  226. , quandoquidem raro sunt corpore et
  227. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  228. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  229. sollicito motu semper iactatur eoque
  230. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  231. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  232. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  233. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  234. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  235. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  236. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  237. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  238. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  239. aere interposito discordia tanta creatur