De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  2. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  3. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  4. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  5. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  6. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  7. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  8. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  9. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  10. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  11. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  12. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  13. lignea materies in quo genere esse videtur.
  14. interutrasque igitur ferri natura locata
  15. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  16. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  17. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  18. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  19. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  20. saxa vides primum sola colescere calce.
  21. glutine materies taurino iungitur una,
  22. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  23. quam laxare queant compages taurea vincla.
  24. vitigeni latices aquai fontibus audent
  25. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  26. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  27. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  28. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  29. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  30. denique res auro non aurum copulat una,
  31. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  32. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  33. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  34. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  35. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  36. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  37. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  38. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  39. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  40. inter se quaedam possint coplata teneri;
  41. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  42. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  43. mortiferam possit cladem conflare coorta
  44. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  45. expediam, primum multarum semina rerum
  46. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  47. et contra quae sint morbo mortique necessest
  48. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  49. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  50. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  51. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  52. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  53. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  54. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  55. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  56. temptari procul a patria qui cumque domoque
  57. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  58. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  59. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  60. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  61. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  62. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  63. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  64. tum color et facies hominum distare videntur
  65. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  66. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  67. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  68. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  69. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  70. partibus ac membris; varius concinnat id .
  71. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  72. commovet atque inimicus serpere coepit,
  73. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  74. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  75. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  76. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  77. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  78. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  79. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  80. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  81. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  82. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  83. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  84. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  85. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  86. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  87. an caelum nobis ultro natura corumptum
  88. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  89. quod nos adventu possit temptare recenti.
  90. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  91. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  92. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  93. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  94. permensus multum camposque natantis,
  95. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  96. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  97. principio caput incensum fervore gerebant
  98. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  99. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  100. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  101. atque animi interpres manabat lingua cruore
  102. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  103. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  104. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  105. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  106. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  107. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  108. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  109. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  110. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  111. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  112. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  113. corripere adsidue nervos et membra coactans
  114. dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
  115. nec nimio cuiquam posses ardore tueri
  116. corporis in summo summam fervescere partem,
  117. sed potius tepidum manibus proponere tactum
  118. et simul ulceribus quasi inustis omne rubere
  119. corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
  120. intima pars hominum vero flagrabat ad ossa,
  121. flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.
  122. nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris
  123. vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper.
  124. in fluvios partim gelidos ardentia morbo
  125. membra dabant nudum iacientes corpus in undas.
  126. multi praecipites nymphis putealibus alte
  127. inciderunt ipso venientes ore patente:
  128. insedabiliter sitis arida corpora mersans
  129. aequabat multum parvis umoribus imbrem.
  130. nec requies erat ulla mali: defessa iacebant
  131. corpora. mussabat tacito medicina timore,
  132. quippe patentia cum totiens ardentia morbis
  133. lumina versarent oculorum expertia somno.
  134. multaque praeterea mortis tum signa dabantur:
  135. perturbata animi mens in maerore metuque,
  136. triste supercilium, furiosus voltus et acer,
  137. sollicitae porro plenaeque sonoribus aures,
  138. creber spiritus aut ingens raroque coortus,
  139. sudorisque madens per collum splendidus umor,
  140. tenvia sputa minuta, croci contacta colore
  141. salsaque per fauces rauca vix edita tussi.
  142. in manibus vero nervi trahere et tremere artus
  143. a pedibusque minutatim succedere frigus
  144. non dubitabat. item ad supremum denique tempus
  145. conpressae nares, nasi primoris acumen
  146. tenve, cavati oculi, cava tempora, frigida pellis
  147. duraque in ore, iacens rictu, frons tenta manebat.
  148. nec nimio rigida post artus morte iacebant.
  149. octavoque fere candenti lumine solis
  150. aut etiam nona reddebant lampade vitam.
  151. quorum siquis, ut est, vitarat funera leti,
  152. ulceribus taetris et nigra proluvie alvi
  153. posterius tamen hunc tabes letumque manebat,
  154. aut etiam multus capitis cum saepe dolore
  155. corruptus sanguis expletis naribus ibat.
  156. huc hominis totae vires corpusque fluebat.
  157. profluvium porro qui taetri sanguinis acre
  158. exierat, tamen in nervos huic morbus et artus
  159. ibat et in partis genitalis corporis ipsas.
  160. et graviter partim metuentes limina leti
  161. vivebant ferro privati parte virili,
  162. et manibus sine non nulli pedibusque manebant
  163. in vita tamen et perdebant lumina partim.
  164. usque adeo mortis metus iis incesserat acer.
  165. atque etiam quosdam cepere oblivia rerum
  166. cunctarum, neque se possent cognoscere ut ipsi.
  167. multaque humi cum inhumata iacerent corpora supra
  168. corporibus, tamen alituum genus atque ferarum
  169. aut procul absiliebat, ut acrem exiret odorem,
  170. aut, ubi gustarat, languebat morte propinqua.
  171. nec tamen omnino temere illis solibus ulla
  172. comparebat avis, nec tristia saecla ferarum
  173. exibant silvis. languebant pleraque morbo
  174. et moriebantur. cum primis fida canum vis
  175. strata viis animam ponebat in omnibus aegre;
  176. extorquebat enim vitam vis morbida membris.
  177. incomitata rapi certabant funera vasta
  178. nec ratio remedii communis certa dabatur;
  179. nam quod ali dederat vitalis auras
  180. volvere in ore licere et caeli templa tueri,
  181. hoc aliis erat exitio letumque parabat.
  182. Illud in his rebus miserandum magnopere unum
  183. aerumnabile erat, quod ubi se quisque videbat
  184. implicitum morbo, morti damnatus ut esset,
  185. deficiens animo maesto cum corde iacebat,
  186. funera respectans animam amittebat ibidem.
  187. quippe etenim nullo cessabant tempore apisci
  188. ex aliis alios avidi contagia morbi,
  189. lanigeras tam quam pecudes et bucera saecla,
  190. idque vel in primis cumulabat funere funus
  191. nam qui cumque suos fugitabant visere ad aegros,
  192. vitai nimium cupidos mortisque timentis
  193. poenibat paulo post turpi morte malaque,
  194. desertos, opis expertis, incuria mactans.
  195. qui fuerant autem praesto, contagibus ibant
  196. atque labore, pudor quem tum cogebat obire
  197. blandaque lassorum vox mixta voce querellae.
  198. optimus hoc leti genus ergo quisque subibat.
  199. Praeterea iam pastor et armentarius omnis
  200. et robustus item curvi moderator aratri
  201. languebat, penitusque casa contrusa iacebant
  202. corpora paupertate et morbo dedita morti.
  203. exanimis pueris super exanimata parentum
  204. corpora non numquam posses retroque videre
  205. matribus et patribus natos super edere vitam.
  206. nec minimam partem ex agris maeror is in urbem
  207. confluxit, languens quem contulit agricolarum
  208. copia conveniens ex omni morbida parte.
  209. omnia conplebant loca tectaque quo magis aestu,
  210. confertos ita acervatim mors accumulabat.
  211. multa siti prostrata viam per proque voluta
  212. corpora silanos ad aquarum strata iacebant
  213. interclusa anima nimia ab dulcedine aquarum,
  214. multaque per populi passim loca prompta viasque
  215. languida semanimo cum corpore membra videres
  216. horrida paedore et pannis cooperta perire,
  217. corporis inluvie, pelli super ossibus una,
  218. ulceribus taetris prope iam sordeque sepulta.
  219. omnia denique sancta deum delubra replerat
  220. corporibus mors exanimis onerataque passim
  221. cuncta cadaveribus caelestum templa manebant,
  222. hospitibus loca quae complerant aedituentes.
  223. nec iam religio divom nec numina magni
  224. pendebantur enim: praesens dolor exsuperabat.
  225. nec mos ille sepulturae remanebat in urbe,
  226. quo prius hic populus semper consuerat humari;
  227. perturbatus enim totus trepidabat et unus
  228. quisque suum pro re cognatum maestus humabat.
  229. multaque res subita et paupertas horrida suasit;
  230. namque suos consanguineos aliena rogorum
  231. insuper extructa ingenti clamore locabant
  232. subdebantque faces, multo cum sanguine saepe
  233. rixantes, potius quam corpora desererentur,
  234. inque aliis alium populum sepelire suorum
  235. certantes; lacrimis lassi luctuque redibant;
  236. inde bonam partem in lectum maerore dabantur;
  237. nec poterat quisquam reperiri, quem neque morbus
  238. nec mors nec luctus temptaret tempore tali.