De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. multaque praeterea languentia membra per artus
  2. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  3. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  4. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  5. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  6. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  7. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  8. at cum membra domans percepit fervida febris,
  9. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  10. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  11. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  12. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  13. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  14. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  15. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  16. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  17. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  18. quam soleant et quam vitai copia desit,
  19. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  20. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  21. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  22. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  23. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  24. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  25. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  26. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  27. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  28. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  29. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  30. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  31. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  32. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  33. propterea quod magna mali fit copia circum.
  34. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  35. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  36. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  37. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  38. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  39. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  40. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  41. scilicet in terram delabi pondere cogit
  42. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  43. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  44. ---
  45. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  46. arescit quia terra calore et semina si qua
  47. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  48. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  49. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  50. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  51. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  52. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  53. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  54. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  55. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  56. sole putant subter terras fervescere partim,
  57. nox ubi terribili terras caligine texit.
  58. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  59. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  60. non quierit calidum supera de reddere parte,
  61. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  62. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  63. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  64. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  65. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  66. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  67. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  68. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  69. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  70. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  71. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  72. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  73. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  74. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  75. et rare fecit calido miscente vapore,
  76. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  77. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  78. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  79. praeterea solis radiis iactatur aquai
  80. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  81. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  82. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  83. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  84. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  85. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  86. taedaque consimili ratione accensa per undas
  87. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  88. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  89. semina de terraque necessest funditus ipsa
  90. ignis corpora per totum consurgere fontem
  91. et simul exspirare foras exireque in auras,
  92. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  93. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  94. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  95. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  96. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  97. et multis aliis praebet regionibus aequor
  98. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  99. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  100. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  101. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  102. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  103. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  104. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  105. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  106. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  107. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  108. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  109. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  110. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  111. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  112. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  113. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  114. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  115. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  116. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  117. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  118. ordine demisso levibus iactarier auris,
  119. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  120. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  121. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  122. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  123. ipsius rei rationem reddere possis,
  124. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  125. quo magis attentas auris animumque reposco.
  126. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  127. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  128. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  129. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  130. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  131. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  132. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  133. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  134. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  135. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  136. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  137. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  138. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  139. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  140. cernere odorari licet et sentire sonare.
  141. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  142. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  143. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  144. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  145. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  146. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  147. principio fit ut in speluncis saxa superna
  148. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  149. manat item nobis e toto corpore sudor,
  150. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  151. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  152. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  153. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  154. sentimus, sentimus item transire per aurum
  155. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  156. denique per dissaepta domorum saxea voces
  157. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  158. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  159. denique qua circum caeli lorica ,
  160. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  161. et tempestate in terra caeloque coorta
  162. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  163. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  164. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  165. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  166. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  167. principio terram sol excoquit et facit are,
  168. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  169. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  170. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  171. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  172. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  173. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  174. at coria et carnem mollit durata calore.
  175. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  176. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  177. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  178. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  179. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  180. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  181. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  182. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  183. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  184. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  185. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  186. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  187. dissimili inter se natura praedita debent
  188. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  189. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  190. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  191. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  192. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  193. scilicet id fieri cogit natura viarum
  194. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  195. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  196. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  197. argentoque foras aliud vitroque meare;
  198. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  199. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  200. scilicet id fieri cogit natura viarum
  201. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  202. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  203. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  204. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  205. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  206. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  207. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  208. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  209. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  210. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  211. in medio locus, extemplo primordia ferri
  212. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  213. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  214. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  215. indupedita suis arte conexa cohaeret
  216. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  217. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  218. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  219. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  220. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  221. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  222. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  223. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  224. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  225. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  226. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  227. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  228. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  229. quod, simul a fronte est anelli rarior
  230. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  231. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  232. a tergo quasi provehat atque propellat.
  233. semper enim circum positus res verberat ;
  234. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  235. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  236. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  237. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  238. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  239. denique res omnes debent in corpore habere
  240. , quandoquidem raro sunt corpore et
  241. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  242. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  243. sollicito motu semper iactatur eoque
  244. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  245. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  246. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.