De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  2. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  3. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  4. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  5. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  6. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  7. aere interposito discordia tanta creatur
  8. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  9. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  10. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  11. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  12. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  13. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  14. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  15. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  16. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  17. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  18. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  19. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  20. lignea materies in quo genere esse videtur.
  21. interutrasque igitur ferri natura locata
  22. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  23. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  24. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  25. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  26. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  27. saxa vides primum sola colescere calce.
  28. glutine materies taurino iungitur una,
  29. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  30. quam laxare queant compages taurea vincla.
  31. vitigeni latices aquai fontibus audent
  32. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  33. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  34. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  35. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  36. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  37. denique res auro non aurum copulat una,
  38. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  39. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  40. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  41. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  42. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  43. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  44. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  45. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  46. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  47. inter se quaedam possint coplata teneri;
  48. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  49. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  50. mortiferam possit cladem conflare coorta
  51. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  52. expediam, primum multarum semina rerum
  53. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  54. et contra quae sint morbo mortique necessest
  55. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  56. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  57. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  58. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  59. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  60. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  61. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  62. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  63. temptari procul a patria qui cumque domoque
  64. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  65. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  66. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  67. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  68. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  69. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  70. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  71. tum color et facies hominum distare videntur
  72. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  73. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  74. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  75. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  76. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  77. partibus ac membris; varius concinnat id .
  78. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  79. commovet atque inimicus serpere coepit,
  80. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  81. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  82. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  83. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  84. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  85. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  86. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  87. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  88. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  89. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  90. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  91. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  92. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  93. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  94. an caelum nobis ultro natura corumptum
  95. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  96. quod nos adventu possit temptare recenti.
  97. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  98. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  99. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  100. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  101. permensus multum camposque natantis,
  102. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  103. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  104. principio caput incensum fervore gerebant
  105. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  106. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  107. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  108. atque animi interpres manabat lingua cruore
  109. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  110. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  111. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  112. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  113. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  114. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  115. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  116. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  117. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  118. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  119. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  120. corripere adsidue nervos et membra coactans
  121. dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
  122. nec nimio cuiquam posses ardore tueri
  123. corporis in summo summam fervescere partem,
  124. sed potius tepidum manibus proponere tactum
  125. et simul ulceribus quasi inustis omne rubere
  126. corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
  127. intima pars hominum vero flagrabat ad ossa,
  128. flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.
  129. nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris
  130. vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper.
  131. in fluvios partim gelidos ardentia morbo
  132. membra dabant nudum iacientes corpus in undas.
  133. multi praecipites nymphis putealibus alte
  134. inciderunt ipso venientes ore patente:
  135. insedabiliter sitis arida corpora mersans
  136. aequabat multum parvis umoribus imbrem.
  137. nec requies erat ulla mali: defessa iacebant
  138. corpora. mussabat tacito medicina timore,
  139. quippe patentia cum totiens ardentia morbis
  140. lumina versarent oculorum expertia somno.
  141. multaque praeterea mortis tum signa dabantur:
  142. perturbata animi mens in maerore metuque,
  143. triste supercilium, furiosus voltus et acer,
  144. sollicitae porro plenaeque sonoribus aures,
  145. creber spiritus aut ingens raroque coortus,
  146. sudorisque madens per collum splendidus umor,
  147. tenvia sputa minuta, croci contacta colore
  148. salsaque per fauces rauca vix edita tussi.
  149. in manibus vero nervi trahere et tremere artus
  150. a pedibusque minutatim succedere frigus
  151. non dubitabat. item ad supremum denique tempus
  152. conpressae nares, nasi primoris acumen
  153. tenve, cavati oculi, cava tempora, frigida pellis
  154. duraque in ore, iacens rictu, frons tenta manebat.
  155. nec nimio rigida post artus morte iacebant.
  156. octavoque fere candenti lumine solis
  157. aut etiam nona reddebant lampade vitam.
  158. quorum siquis, ut est, vitarat funera leti,
  159. ulceribus taetris et nigra proluvie alvi
  160. posterius tamen hunc tabes letumque manebat,
  161. aut etiam multus capitis cum saepe dolore
  162. corruptus sanguis expletis naribus ibat.
  163. huc hominis totae vires corpusque fluebat.
  164. profluvium porro qui taetri sanguinis acre
  165. exierat, tamen in nervos huic morbus et artus
  166. ibat et in partis genitalis corporis ipsas.
  167. et graviter partim metuentes limina leti
  168. vivebant ferro privati parte virili,
  169. et manibus sine non nulli pedibusque manebant
  170. in vita tamen et perdebant lumina partim.
  171. usque adeo mortis metus iis incesserat acer.
  172. atque etiam quosdam cepere oblivia rerum
  173. cunctarum, neque se possent cognoscere ut ipsi.
  174. multaque humi cum inhumata iacerent corpora supra
  175. corporibus, tamen alituum genus atque ferarum
  176. aut procul absiliebat, ut acrem exiret odorem,
  177. aut, ubi gustarat, languebat morte propinqua.
  178. nec tamen omnino temere illis solibus ulla
  179. comparebat avis, nec tristia saecla ferarum
  180. exibant silvis. languebant pleraque morbo
  181. et moriebantur. cum primis fida canum vis
  182. strata viis animam ponebat in omnibus aegre;
  183. extorquebat enim vitam vis morbida membris.
  184. incomitata rapi certabant funera vasta
  185. nec ratio remedii communis certa dabatur;
  186. nam quod ali dederat vitalis auras
  187. volvere in ore licere et caeli templa tueri,
  188. hoc aliis erat exitio letumque parabat.
  189. Illud in his rebus miserandum magnopere unum
  190. aerumnabile erat, quod ubi se quisque videbat
  191. implicitum morbo, morti damnatus ut esset,
  192. deficiens animo maesto cum corde iacebat,
  193. funera respectans animam amittebat ibidem.
  194. quippe etenim nullo cessabant tempore apisci
  195. ex aliis alios avidi contagia morbi,
  196. lanigeras tam quam pecudes et bucera saecla,
  197. idque vel in primis cumulabat funere funus
  198. nam qui cumque suos fugitabant visere ad aegros,
  199. vitai nimium cupidos mortisque timentis
  200. poenibat paulo post turpi morte malaque,
  201. desertos, opis expertis, incuria mactans.
  202. qui fuerant autem praesto, contagibus ibant
  203. atque labore, pudor quem tum cogebat obire
  204. blandaque lassorum vox mixta voce querellae.
  205. optimus hoc leti genus ergo quisque subibat.
  206. Praeterea iam pastor et armentarius omnis
  207. et robustus item curvi moderator aratri
  208. languebat, penitusque casa contrusa iacebant
  209. corpora paupertate et morbo dedita morti.
  210. exanimis pueris super exanimata parentum
  211. corpora non numquam posses retroque videre
  212. matribus et patribus natos super edere vitam.
  213. nec minimam partem ex agris maeror is in urbem
  214. confluxit, languens quem contulit agricolarum
  215. copia conveniens ex omni morbida parte.
  216. omnia conplebant loca tectaque quo magis aestu,
  217. confertos ita acervatim mors accumulabat.
  218. multa siti prostrata viam per proque voluta
  219. corpora silanos ad aquarum strata iacebant
  220. interclusa anima nimia ab dulcedine aquarum,
  221. multaque per populi passim loca prompta viasque
  222. languida semanimo cum corpore membra videres
  223. horrida paedore et pannis cooperta perire,
  224. corporis inluvie, pelli super ossibus una,
  225. ulceribus taetris prope iam sordeque sepulta.
  226. omnia denique sancta deum delubra replerat
  227. corporibus mors exanimis onerataque passim
  228. cuncta cadaveribus caelestum templa manebant,
  229. hospitibus loca quae complerant aedituentes.
  230. nec iam religio divom nec numina magni
  231. pendebantur enim: praesens dolor exsuperabat.
  232. nec mos ille sepulturae remanebat in urbe,
  233. quo prius hic populus semper consuerat humari;
  234. perturbatus enim totus trepidabat et unus
  235. quisque suum pro re cognatum maestus humabat.
  236. multaque res subita et paupertas horrida suasit;
  237. namque suos consanguineos aliena rogorum
  238. insuper extructa ingenti clamore locabant
  239. subdebantque faces, multo cum sanguine saepe
  240. rixantes, potius quam corpora desererentur,
  241. inque aliis alium populum sepelire suorum
  242. certantes; lacrimis lassi luctuque redibant;
  243. inde bonam partem in lectum maerore dabantur;
  244. nec poterat quisquam reperiri, quem neque morbus
  245. nec mors nec luctus temptaret tempore tali.