De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec delubra deum placido cum pectore adibis,
  2. nec de corpore quae sancto simulacra feruntur
  3. in mentes hominum divinae nuntia formae,
  4. suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
  5. inde videre licet qualis iam vita sequatur.
  6. quam quidem ut a nobis ratio verissima longe
  7. reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,
  8. multa tamen restant et sunt ornanda politis
  9. versibus; est ratio caeliQUE ignisque tenenda,
  10. sunt tempestates et fulmina clara canenda,
  11. quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
  12. ne trepides caeli divisis partibus amens,
  13. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  14. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  15. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
  16. quorum operum causas nulla ratione videre
  17. possunt ac fieri divino numine rentur.
  18. Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
  19. propterea quia concurrunt sublime volantes
  20. aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
  21. nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
  22. verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
  23. tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
  24. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  25. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  26. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  27. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  28. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  29. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  30. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  31. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  32. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  33. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  34. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  35. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  36. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  37. verberibus venti versant planguntque per auras.
  38. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  39. frontibus adversis possint quam de latere ire
  40. diverso motu radentes corpora tractim,
  41. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  42. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  43. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  44. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  45. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  46. cum subito validi venti conlecta procella
  47. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  48. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  49. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  50. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  51. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  52. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  53. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  54. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  55. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  56. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  57. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  58. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  59. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  60. perscindat nubem perfringens impete recto;
  61. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  62. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  63. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  64. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  65. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  66. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  67. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  68. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  69. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  70. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  71. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  72. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  73. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  74. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  75. turbine ventorum comburens impete magno;
  76. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  77. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  78. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  79. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  80. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  81. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  82. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  83. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  84. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  85. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  86. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  87. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  88. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  89. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  90. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  91. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  92. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  93. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  94. e simili causa, concursu natus eodem.
  95. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  96. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  97. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  98. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  99. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  100. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  101. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  102. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  103. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  104. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  105. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  106. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  107. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  108. extructis aliis alias super impete miro.
  109. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  110. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  111. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  112. nubila portabunt venti transversa per auras,
  113. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  114. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  115. in statione locata sepultis undique ventis;
  116. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  117. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  118. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  119. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  120. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  121. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  122. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  123. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  124. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  125. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  126. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  127. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  128. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  129. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  130. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  131. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  132. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  133. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  134. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  135. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  136. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  137. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  138. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  139. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  140. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  141. Quod superest, quali natura praedita constent
  142. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  143. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  144. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  145. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  146. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  147. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  148. constituit natura minutis mobilibusque
  149. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  150. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  151. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  152. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  153. curat item vasis integris vina repente
  154. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  155. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  156. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  157. mobiliter soluens differt primordia vini.
  158. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  159. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  160. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  161. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  162. fiant ut possint ictu discludere turris,
  163. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  164. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  165. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  166. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  167. expediam neque te in promissis plura morabor.
  168. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  169. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  170. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  171. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  172. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  173. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  174. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  175. adeo tetra nimborum nocte coorta
  176. inpendent atrae formidinis ora superne,
  177. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  178. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  179. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  180. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  181. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  182. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  183. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  184. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  185. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  186. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  187. multa forent multis exempto nubila sole;
  188. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  189. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  190. si non extructis foret alte nubibus aether.
  191. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  192. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  193. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  194. semina habere cavas nubes et multa necessest
  195. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  196. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  197. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  198. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  199. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  200. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  201. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  202. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  203. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  204. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  205. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  206. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  207. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  208. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  209. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  210. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  211. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  212. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  213. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  214. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  215. tantus discidio nubis ventique procella
  216. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  217. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  218. incidit in validam maturo culmine nubem;
  219. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  220. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  221. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  222. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  223. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  224. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  225. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  226. atque alia ex ipso conradens portat
  227. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  228. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  229. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  230. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  231. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  232. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  233. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  234. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  235. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  236. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  237. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  238. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  239. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  240. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  241. nec temere omnino plane vis frigida venti
  242. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  243. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  244. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  245. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  246. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  247. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  248. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  249. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  250. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  251. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  252. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  253. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  254. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  255. non igitur multis offensibus in remorando
  256. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  257. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  258. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  259. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  260. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  261. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  262. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  263. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  264. et validas auget viris et roborat ictum;
  265. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  266. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  267. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  268. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  269. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  270. incolumisque venit per res atque integra transit
  271. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  272. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  273. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  274. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  275. conferve facit, e parvis quia facta minute
  276. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  277. quae facile insinuantur et insinuata repente
  278. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  279. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  280. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  281. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  282. frigore enim desunt ignes ventique calore
  283. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  284. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  285. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  286. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  287. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  288. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  289. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  290. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  291. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  292. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  293. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  294. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  295. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  296. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  297. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  298. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  299. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  300. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  301. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  302. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  303. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  304. indicia occultae divum perquirere mentis,
  305. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  306. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  307. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  308. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  309. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  310. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  311. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  312. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  313. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  314. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  315. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  316. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  317. turbine caelesti subito correptus et igni?
  318. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  319. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  320. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  321. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  322. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  323. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  324. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  325. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  326. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  327. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  328. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  329. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  330. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  331. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  332. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  333. et simul in multas partis qui credere possis
  334. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  335. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  336. at saepest numero factum fierique necessest,
  337. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  338. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  339. postremo cur sancta deum delubra suasque
  340. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  341. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  342. demit imaginibus violento volnere honorem?
  343. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  344. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  345. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  346. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  347. in mare qua missi veniant ratione superne.
  348. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  349. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  350. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  351. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  352. navigia in summum veniant vexata periclum.
  353. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  354. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  355. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  356. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  357. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  358. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  359. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  360. versabundus enim turbo descendit et illam
  361. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  362. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  363. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  364. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  365. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  366. vertex conradens ex semina nubis
  367. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  368. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  369. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  370. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  371. officere in terris, apparet crebrius idem
  372. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  373. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  374. hoc super in caeli spatio coiere repente
  375. asperiora, modis quae possint indupedita
  376. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  377. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  378. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  379. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  380. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  381. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  382. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  383. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  384. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  385. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  386. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  387. hic demum fit uti turba maiore coorta
  388. et condensa queant apparere et simul ipso
  389. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  390. nam loca declarat sursum ventosa patere
  391. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  392. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  393. corpora naturam declarant litore vestis
  394. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  395. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  396. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  397. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  398. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  399. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  400. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  401. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  402. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  403. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  404. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  405. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  406. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  407. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  408. esse infinitam docui, quantaque volarent
  409. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  410. immemorabile per spatium transire solerent.
  411. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  412. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  413. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  414. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  415. et quasi per magni circum spiracula mundi
  416. exitus introitusque elementis redditus extat.
  417. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  418. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  419. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  420. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  421. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  422. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  423. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  424. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  425. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  426. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  427. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  428. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  429. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  430. multa modis multis convenere undique adaucta,
  431. confertae nubes umorem mittere certant
  432. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  433. copia nimborum turba maiore coacta
  434. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  435. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  436. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  437. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  438. cera super calido tabescens multa liquescat.
  439. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  440. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  441. at retinere diu pluviae longumque morari
  442. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  443. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  444. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  445. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  446. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  447. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  448. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  449. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  450. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  451. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  452. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  453. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  454. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  455. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  456. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  457. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  458. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  459. supter item ut supera ventosis undique plenam
  460. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  461. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  462. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  463. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  464. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  465. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  466. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  467. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  468. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  469. concussu late disserpunt inde tremores.
  470. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  471. tecta viam propter non magno pondere tota,
  472. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  473. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  474. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  475. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  476. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  477. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  478. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  479. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  480. collectus parte ex una procumbit et urget
  481. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  482. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  483. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  484. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  485. inclinata minent in eandem prodita partem
  486. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  487. et metuunt magni naturam credere mundi
  488. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  489. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  490. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  491. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  492. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  493. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  494. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  495. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  496. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  497. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  498. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  499. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  500. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  501. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  502. in loca se cava terrai coniecit ibique
  503. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  504. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  505. exagitata foras erumpitur et simul altam
  506. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  507. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  508. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  509. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  510. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  511. motibus in terris et multae per mare pessum
  512. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  513. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  514. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  515. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  516. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  517. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  518. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  519. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  520. terrai ne dissoluat natura repente,
  521. neu distracta suum late dispandat hiatum
  522. idque suis confusa velit complere ruinis.
  523. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  524. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  525. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  526. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  527. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  528. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  529. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  530. ---
  531. Principio mare mirantur non reddere maius
  532. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  533. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  534. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  535. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  536. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  537. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  538. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  539. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  540. quippe videmus enim vestis umore madentis
  541. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  542. at pelage multa et late substrata videmus.
  543. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  544. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  545. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  546. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  547. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  548. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  549. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  550. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  551. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  552. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  553. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  554. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  555. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  556. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  557. in terras itidem manare ex aequore salso;
  558. percolatur enim virus retroque remanat
  559. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  560. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  561. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  562. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  563. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  564. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  565. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  566. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  567. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  568. cernentes pavida complebant pectora cura,
  569. quid moliretur rerum natura novarum.
  570. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  571. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  572. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  573. et videas caelum summai totius unum
  574. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  575. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  576. quod bene propositum si plane contueare
  577. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  578. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  579. accepit calido febrim fervore coortam
  580. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  581. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  582. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  583. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  584. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  585. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  586. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  587. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  588. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  589. ex infinito satis omnia suppeditare,
  590. unde repente queat tellus concussa moveri
  591. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  592. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  593. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  594. et tempestates pluviae graviore coortu
  595. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  596. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  597. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  598. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  599. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  600. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  601. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  602. nil sint ad summam summai totius omnem.
  603. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  604. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  605. expediam. primum totius subcava montis