De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  2. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  3. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  4. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  5. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  6. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  7. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  8. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  9. differt et crassa volvit caligine fumum
  10. extruditque simul mirando pondere saxa;
  11. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  12. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  13. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  14. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  15. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  16. ---
  17. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  18. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  19. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  20. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  21. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  22. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  23. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  24. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  25. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  26. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  27. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  28. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  29. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  30. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  31. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  32. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  33. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  34. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  35. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  36. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  37. cogentes sursus replent coguntque manere.
  38. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  39. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  40. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  41. inter nigra virum percocto saecla colore
  42. exoriens penitus media ab regione diei.
  43. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  44. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  45. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  46. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  47. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  48. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  49. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  50. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  51. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  52. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  53. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  54. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  55. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  56. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  57. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  58. expediam, quali natura praedita constent.
  59. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  60. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  61. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  62. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  63. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  64. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  65. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  66. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  67. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  68. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  69. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  70. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  71. cornices, non cum fumant altaria donis;
  72. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  73. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  74. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  75. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  76. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  77. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  78. manibus ut si sint divis mactata repente.
  79. omnia quae naturali ratione geruntur,
  80. et quibus e fiant causis apparet origo;
  81. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  82. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  83. ducere forte deos manis inferne reamur,
  84. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  85. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  86. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  87. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  88. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  89. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  90. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  91. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  92. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  93. res ad vitai rationem ostendimus ante
  94. propter dissimilem naturam dissimilisque
  95. texturas inter sese primasque figuras.
  96. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  97. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  98. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  99. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  100. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  101. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  102. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  103. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  104. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  105. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  106. floris odore hominem taetro consueta necare.
  107. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  108. multa modis multis multarum semina rerum
  109. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  110. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  111. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  112. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  113. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  114. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  115. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  116. multaque praeterea languentia membra per artus
  117. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  118. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  119. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  120. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  121. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  122. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  123. at cum membra domans percepit fervida febris,
  124. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  125. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  126. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  127. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  128. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  129. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  130. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  131. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  132. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  133. quam soleant et quam vitai copia desit,
  134. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  135. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  136. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  137. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  138. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  139. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  140. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  141. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  142. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  143. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  144. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  145. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  146. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  147. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  148. propterea quod magna mali fit copia circum.
  149. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  150. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  151. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  152. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  153. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  154. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  155. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  156. scilicet in terram delabi pondere cogit
  157. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  158. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  159. ---
  160. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  161. arescit quia terra calore et semina si qua
  162. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  163. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  164. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  165. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  166. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  167. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  168. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  169. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  170. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  171. sole putant subter terras fervescere partim,
  172. nox ubi terribili terras caligine texit.
  173. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  174. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  175. non quierit calidum supera de reddere parte,
  176. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  177. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  178. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  179. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  180. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  181. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  182. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  183. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  184. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  185. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  186. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  187. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  188. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  189. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  190. et rare fecit calido miscente vapore,
  191. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  192. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  193. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  194. praeterea solis radiis iactatur aquai
  195. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  196. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  197. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  198. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  199. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  200. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  201. taedaque consimili ratione accensa per undas
  202. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  203. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  204. semina de terraque necessest funditus ipsa
  205. ignis corpora per totum consurgere fontem
  206. et simul exspirare foras exireque in auras,
  207. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  208. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  209. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  210. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  211. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  212. et multis aliis praebet regionibus aequor
  213. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  214. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  215. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  216. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  217. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  218. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  219. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  220. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  221. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  222. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  223. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  224. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  225. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  226. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  227. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  228. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  229. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  230. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  231. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  232. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  233. ordine demisso levibus iactarier auris,
  234. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  235. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  236. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  237. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  238. ipsius rei rationem reddere possis,
  239. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  240. quo magis attentas auris animumque reposco.
  241. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  242. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  243. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  244. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  245. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  246. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  247. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  248. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  249. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  250. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  251. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  252. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  253. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  254. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  255. cernere odorari licet et sentire sonare.
  256. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  257. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  258. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  259. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  260. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  261. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  262. principio fit ut in speluncis saxa superna
  263. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  264. manat item nobis e toto corpore sudor,
  265. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  266. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  267. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  268. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  269. sentimus, sentimus item transire per aurum
  270. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  271. denique per dissaepta domorum saxea voces
  272. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  273. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  274. denique qua circum caeli lorica ,
  275. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  276. et tempestate in terra caeloque coorta
  277. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  278. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  279. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  280. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  281. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  282. principio terram sol excoquit et facit are,
  283. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  284. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  285. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  286. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  287. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  288. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  289. at coria et carnem mollit durata calore.
  290. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  291. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  292. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  293. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  294. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  295. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  296. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  297. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  298. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  299. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  300. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  301. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  302. dissimili inter se natura praedita debent
  303. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  304. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  305. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  306. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  307. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  308. scilicet id fieri cogit natura viarum
  309. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  310. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  311. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  312. argentoque foras aliud vitroque meare;
  313. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  314. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  315. scilicet id fieri cogit natura viarum
  316. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  317. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  318. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  319. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  320. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  321. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  322. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  323. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  324. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  325. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  326. in medio locus, extemplo primordia ferri
  327. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  328. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  329. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  330. indupedita suis arte conexa cohaeret
  331. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  332. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  333. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  334. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  335. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  336. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  337. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  338. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  339. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  340. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  341. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  342. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  343. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  344. quod, simul a fronte est anelli rarior
  345. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  346. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  347. a tergo quasi provehat atque propellat.
  348. semper enim circum positus res verberat ;
  349. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  350. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  351. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  352. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  353. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  354. denique res omnes debent in corpore habere
  355. , quandoquidem raro sunt corpore et
  356. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  357. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  358. sollicito motu semper iactatur eoque
  359. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  360. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  361. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  362. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  363. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  364. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  365. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  366. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  367. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  368. aere interposito discordia tanta creatur
  369. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  370. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  371. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  372. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  373. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  374. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  375. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  376. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  377. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  378. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  379. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  380. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  381. lignea materies in quo genere esse videtur.
  382. interutrasque igitur ferri natura locata
  383. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  384. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  385. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  386. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  387. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  388. saxa vides primum sola colescere calce.
  389. glutine materies taurino iungitur una,
  390. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  391. quam laxare queant compages taurea vincla.
  392. vitigeni latices aquai fontibus audent
  393. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  394. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  395. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  396. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  397. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  398. denique res auro non aurum copulat una,
  399. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  400. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  401. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  402. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  403. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  404. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  405. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  406. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  407. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  408. inter se quaedam possint coplata teneri;
  409. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  410. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  411. mortiferam possit cladem conflare coorta
  412. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  413. expediam, primum multarum semina rerum
  414. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  415. et contra quae sint morbo mortique necessest
  416. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  417. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  418. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  419. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  420. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  421. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  422. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  423. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  424. temptari procul a patria qui cumque domoque
  425. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  426. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  427. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  428. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  429. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  430. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  431. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  432. tum color et facies hominum distare videntur
  433. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  434. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  435. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  436. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  437. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  438. partibus ac membris; varius concinnat id .
  439. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  440. commovet atque inimicus serpere coepit,
  441. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  442. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  443. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  444. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  445. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  446. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  447. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  448. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  449. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  450. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  451. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  452. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  453. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  454. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  455. an caelum nobis ultro natura corumptum
  456. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  457. quod nos adventu possit temptare recenti.
  458. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  459. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  460. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  461. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  462. permensus multum camposque natantis,
  463. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  464. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  465. principio caput incensum fervore gerebant
  466. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  467. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  468. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  469. atque animi interpres manabat lingua cruore
  470. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  471. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  472. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  473. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  474. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  475. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  476. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  477. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  478. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  479. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  480. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  481. corripere adsidue nervos et membra coactans
  482. dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
  483. nec nimio cuiquam posses ardore tueri
  484. corporis in summo summam fervescere partem,
  485. sed potius tepidum manibus proponere tactum
  486. et simul ulceribus quasi inustis omne rubere
  487. corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
  488. intima pars hominum vero flagrabat ad ossa,
  489. flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.
  490. nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris
  491. vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper.
  492. in fluvios partim gelidos ardentia morbo
  493. membra dabant nudum iacientes corpus in undas.
  494. multi praecipites nymphis putealibus alte
  495. inciderunt ipso venientes ore patente:
  496. insedabiliter sitis arida corpora mersans
  497. aequabat multum parvis umoribus imbrem.
  498. nec requies erat ulla mali: defessa iacebant
  499. corpora. mussabat tacito medicina timore,
  500. quippe patentia cum totiens ardentia morbis
  501. lumina versarent oculorum expertia somno.
  502. multaque praeterea mortis tum signa dabantur:
  503. perturbata animi mens in maerore metuque,
  504. triste supercilium, furiosus voltus et acer,
  505. sollicitae porro plenaeque sonoribus aures,
  506. creber spiritus aut ingens raroque coortus,
  507. sudorisque madens per collum splendidus umor,
  508. tenvia sputa minuta, croci contacta colore
  509. salsaque per fauces rauca vix edita tussi.
  510. in manibus vero nervi trahere et tremere artus
  511. a pedibusque minutatim succedere frigus
  512. non dubitabat. item ad supremum denique tempus
  513. conpressae nares, nasi primoris acumen
  514. tenve, cavati oculi, cava tempora, frigida pellis
  515. duraque in ore, iacens rictu, frons tenta manebat.
  516. nec nimio rigida post artus morte iacebant.
  517. octavoque fere candenti lumine solis
  518. aut etiam nona reddebant lampade vitam.
  519. quorum siquis, ut est, vitarat funera leti,
  520. ulceribus taetris et nigra proluvie alvi
  521. posterius tamen hunc tabes letumque manebat,
  522. aut etiam multus capitis cum saepe dolore
  523. corruptus sanguis expletis naribus ibat.
  524. huc hominis totae vires corpusque fluebat.
  525. profluvium porro qui taetri sanguinis acre
  526. exierat, tamen in nervos huic morbus et artus
  527. ibat et in partis genitalis corporis ipsas.
  528. et graviter partim metuentes limina leti
  529. vivebant ferro privati parte virili,
  530. et manibus sine non nulli pedibusque manebant
  531. in vita tamen et perdebant lumina partim.
  532. usque adeo mortis metus iis incesserat acer.
  533. atque etiam quosdam cepere oblivia rerum
  534. cunctarum, neque se possent cognoscere ut ipsi.
  535. multaque humi cum inhumata iacerent corpora supra
  536. corporibus, tamen alituum genus atque ferarum
  537. aut procul absiliebat, ut acrem exiret odorem,
  538. aut, ubi gustarat, languebat morte propinqua.
  539. nec tamen omnino temere illis solibus ulla
  540. comparebat avis, nec tristia saecla ferarum
  541. exibant silvis. languebant pleraque morbo
  542. et moriebantur. cum primis fida canum vis
  543. strata viis animam ponebat in omnibus aegre;
  544. extorquebat enim vitam vis morbida membris.
  545. incomitata rapi certabant funera vasta
  546. nec ratio remedii communis certa dabatur;
  547. nam quod ali dederat vitalis auras
  548. volvere in ore licere et caeli templa tueri,
  549. hoc aliis erat exitio letumque parabat.
  550. Illud in his rebus miserandum magnopere unum
  551. aerumnabile erat, quod ubi se quisque videbat
  552. implicitum morbo, morti damnatus ut esset,
  553. deficiens animo maesto cum corde iacebat,
  554. funera respectans animam amittebat ibidem.
  555. quippe etenim nullo cessabant tempore apisci
  556. ex aliis alios avidi contagia morbi,
  557. lanigeras tam quam pecudes et bucera saecla,
  558. idque vel in primis cumulabat funere funus
  559. nam qui cumque suos fugitabant visere ad aegros,
  560. vitai nimium cupidos mortisque timentis
  561. poenibat paulo post turpi morte malaque,
  562. desertos, opis expertis, incuria mactans.
  563. qui fuerant autem praesto, contagibus ibant
  564. atque labore, pudor quem tum cogebat obire
  565. blandaque lassorum vox mixta voce querellae.
  566. optimus hoc leti genus ergo quisque subibat.
  567. Praeterea iam pastor et armentarius omnis
  568. et robustus item curvi moderator aratri
  569. languebat, penitusque casa contrusa iacebant
  570. corpora paupertate et morbo dedita morti.
  571. exanimis pueris super exanimata parentum
  572. corpora non numquam posses retroque videre
  573. matribus et patribus natos super edere vitam.
  574. nec minimam partem ex agris maeror is in urbem
  575. confluxit, languens quem contulit agricolarum
  576. copia conveniens ex omni morbida parte.
  577. omnia conplebant loca tectaque quo magis aestu,
  578. confertos ita acervatim mors accumulabat.
  579. multa siti prostrata viam per proque voluta
  580. corpora silanos ad aquarum strata iacebant
  581. interclusa anima nimia ab dulcedine aquarum,
  582. multaque per populi passim loca prompta viasque
  583. languida semanimo cum corpore membra videres
  584. horrida paedore et pannis cooperta perire,
  585. corporis inluvie, pelli super ossibus una,
  586. ulceribus taetris prope iam sordeque sepulta.
  587. omnia denique sancta deum delubra replerat
  588. corporibus mors exanimis onerataque passim
  589. cuncta cadaveribus caelestum templa manebant,
  590. hospitibus loca quae complerant aedituentes.
  591. nec iam religio divom nec numina magni
  592. pendebantur enim: praesens dolor exsuperabat.
  593. nec mos ille sepulturae remanebat in urbe,
  594. quo prius hic populus semper consuerat humari;
  595. perturbatus enim totus trepidabat et unus
  596. quisque suum pro re cognatum maestus humabat.
  597. multaque res subita et paupertas horrida suasit;
  598. namque suos consanguineos aliena rogorum
  599. insuper extructa ingenti clamore locabant
  600. subdebantque faces, multo cum sanguine saepe
  601. rixantes, potius quam corpora desererentur,
  602. inque aliis alium populum sepelire suorum
  603. certantes; lacrimis lassi luctuque redibant;
  604. inde bonam partem in lectum maerore dabantur;
  605. nec poterat quisquam reperiri, quem neque morbus
  606. nec mors nec luctus temptaret tempore tali.