De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  2. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  3. manibus ut si sint divis mactata repente.
  4. omnia quae naturali ratione geruntur,
  5. et quibus e fiant causis apparet origo;
  6. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  7. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  8. ducere forte deos manis inferne reamur,
  9. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  10. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  11. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  12. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  13. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  14. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  15. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  16. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  17. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  18. res ad vitai rationem ostendimus ante
  19. propter dissimilem naturam dissimilisque
  20. texturas inter sese primasque figuras.
  21. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  22. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  23. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  24. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  25. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  26. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  27. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  28. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  29. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  30. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  31. floris odore hominem taetro consueta necare.
  32. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  33. multa modis multis multarum semina rerum
  34. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  35. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  36. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  37. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  38. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  39. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  40. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  41. multaque praeterea languentia membra per artus
  42. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  43. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  44. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  45. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  46. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  47. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  48. at cum membra domans percepit fervida febris,
  49. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  50. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  51. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  52. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  53. terrai penitus scrutantes abdita ferro,