De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  2. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  3. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  4. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  5. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  6. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  7. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  8. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  9. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  10. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  11. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  12. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  13. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  14. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  15. cogentes sursus replent coguntque manere.
  16. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  17. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  18. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  19. inter nigra virum percocto saecla colore
  20. exoriens penitus media ab regione diei.
  21. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  22. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  23. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  24. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  25. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  26. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  27. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  28. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  29. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  30. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  31. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  32. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  33. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  34. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  35. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  36. expediam, quali natura praedita constent.
  37. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  38. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  39. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  40. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  41. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  42. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  43. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  44. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  45. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  46. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  47. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  48. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  49. cornices, non cum fumant altaria donis;
  50. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  51. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  52. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  53. in Syria quoque fertur item locus esse videri,