De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  2. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  3. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  4. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  5. manibus ut si sint divis mactata repente.
  6. omnia quae naturali ratione geruntur,
  7. et quibus e fiant causis apparet origo;
  8. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  9. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  10. ducere forte deos manis inferne reamur,
  11. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  12. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  13. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  14. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  15. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  16. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  17. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  18. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  19. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  20. res ad vitai rationem ostendimus ante
  21. propter dissimilem naturam dissimilisque
  22. texturas inter sese primasque figuras.
  23. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  24. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  25. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  26. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  27. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  28. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;