De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  2. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  3. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  4. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  5. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  6. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  7. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  8. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  9. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  10. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  11. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  12. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  13. expediam, quali natura praedita constent.
  14. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  15. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  16. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  17. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  18. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  19. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  20. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  21. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  22. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  23. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  24. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  25. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  26. cornices, non cum fumant altaria donis;
  27. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  28. pervigili causa, Graium ut cecinere ,