De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. exoriens penitus media ab regione diei.
  2. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  3. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  4. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  5. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  6. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  7. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  8. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  9. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  10. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  11. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  12. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  13. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  14. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  15. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  16. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  17. expediam, quali natura praedita constent.
  18. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  19. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  20. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  21. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  22. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  23. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  24. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  25. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  26. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  27. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  28. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  29. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  30. cornices, non cum fumant altaria donis;
  31. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  32. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  33. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  34. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  35. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  36. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  37. manibus ut si sint divis mactata repente.
  38. omnia quae naturali ratione geruntur,
  39. et quibus e fiant causis apparet origo;
  40. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  41. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  42. ducere forte deos manis inferne reamur,
  43. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  44. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  45. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  46. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  47. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  48. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  49. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  50. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  51. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  52. res ad vitai rationem ostendimus ante
  53. propter dissimilem naturam dissimilisque
  54. texturas inter sese primasque figuras.
  55. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  56. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  57. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  58. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  59. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  60. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  61. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  62. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  63. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  64. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  65. floris odore hominem taetro consueta necare.
  66. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  67. multa modis multis multarum semina rerum
  68. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  69. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  70. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  71. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  72. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  73. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  74. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  75. multaque praeterea languentia membra per artus
  76. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  77. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  78. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  79. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  80. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  81. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  82. at cum membra domans percepit fervida febris,
  83. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  84. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  85. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  86. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  87. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  88. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  89. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  90. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  91. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  92. quam soleant et quam vitai copia desit,
  93. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  94. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  95. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  96. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  97. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  98. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  99. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  100. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  101. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  102. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  103. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  104. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  105. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  106. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  107. propterea quod magna mali fit copia circum.
  108. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  109. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  110. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  111. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  112. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  113. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  114. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  115. scilicet in terram delabi pondere cogit
  116. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  117. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  118. ---
  119. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  120. arescit quia terra calore et semina si qua
  121. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  122. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  123. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  124. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  125. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  126. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  127. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  128. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  129. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  130. sole putant subter terras fervescere partim,
  131. nox ubi terribili terras caligine texit.
  132. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  133. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  134. non quierit calidum supera de reddere parte,
  135. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  136. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  137. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  138. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  139. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  140. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  141. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  142. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  143. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  144. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  145. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  146. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  147. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  148. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  149. et rare fecit calido miscente vapore,
  150. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  151. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  152. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  153. praeterea solis radiis iactatur aquai
  154. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  155. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  156. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  157. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  158. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  159. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  160. taedaque consimili ratione accensa per undas
  161. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  162. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  163. semina de terraque necessest funditus ipsa
  164. ignis corpora per totum consurgere fontem
  165. et simul exspirare foras exireque in auras,
  166. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  167. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  168. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  169. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  170. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  171. et multis aliis praebet regionibus aequor
  172. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  173. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  174. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  175. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  176. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  177. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  178. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  179. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  180. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  181. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  182. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  183. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  184. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  185. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  186. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  187. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  188. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  189. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  190. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  191. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  192. ordine demisso levibus iactarier auris,
  193. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  194. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  195. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  196. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  197. ipsius rei rationem reddere possis,
  198. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  199. quo magis attentas auris animumque reposco.
  200. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  201. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  202. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  203. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  204. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  205. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  206. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  207. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  208. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  209. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  210. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  211. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  212. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  213. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  214. cernere odorari licet et sentire sonare.
  215. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  216. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  217. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  218. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  219. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  220. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  221. principio fit ut in speluncis saxa superna
  222. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  223. manat item nobis e toto corpore sudor,
  224. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  225. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  226. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  227. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  228. sentimus, sentimus item transire per aurum
  229. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  230. denique per dissaepta domorum saxea voces
  231. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  232. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  233. denique qua circum caeli lorica ,
  234. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  235. et tempestate in terra caeloque coorta
  236. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  237. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  238. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  239. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  240. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  241. principio terram sol excoquit et facit are,
  242. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  243. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  244. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  245. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  246. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  247. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  248. at coria et carnem mollit durata calore.
  249. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  250. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  251. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  252. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  253. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  254. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  255. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  256. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  257. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  258. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  259. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  260. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  261. dissimili inter se natura praedita debent
  262. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  263. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  264. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  265. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  266. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  267. scilicet id fieri cogit natura viarum
  268. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  269. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  270. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  271. argentoque foras aliud vitroque meare;
  272. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  273. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  274. scilicet id fieri cogit natura viarum
  275. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  276. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  277. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  278. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  279. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  280. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  281. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  282. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  283. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.